The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. I

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARD. RATZINGER,
ARCHIEPISCOPO MONACENSI ET FRISINGENSI, ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO UT SOLLEMNIIS PRAESIDERET AD COMPLENDUM «ANNUM MARIANUM» IN AEQUATORIANAE REIPUBLICAE URBE GUAYAQUILIO

 

Laudaum concentus, quo beatissima Virgo Maria in orbe terrarum solet celebrari, sublimius extolletur — quemadmodum licet praevideri — hoc mense Septembri in Civitate Aequatoriana, ac quidem in urbe Guayaquilio, ubi, ad complendum ac terminandum indictum Annum Marianum, Conventus ex tota Natione honori Deiparae eiusdem agetur. Viget quidem ibidem memoria, similis Coetus, ante viginti annos in praedictam urbem coacti, qui egregiis caeremoniis et spiritualium fructuum copia exstat insignis.

Consilio profecto sapienti, quippe quod ad huius aetatis postulationes ac necessitates referatur, duo documenta Magisterii Romani Pontificis proponentur, ut inter hasce celebritates altius perspiciantur: quorum alterum inscribitur « Marialis Cultus », alterum « Evangelii Nuntiandi ». Itaque geminum quiddam ex hoc Conventu exspectatur: et auctus germanae pietatis in Dei Genetricem et impensior ardor salutiferum nuntium Christi quoquoversus disseminandi.

Nos vero, qui Aequatorianum populum sincera complectimur caritate, huiusmodi sollemnia quodam modo cupimus participare, quo maius iis momentum ac nitor accedant. Quapropter hisce te Litteris Missum Extraordinarium Nostrum eligimus, facimus, renuntiamus, eas tibi partes committentes, ut marialibus celebrationibus istis Nostro nomine Nostraque auctoritate praesideas. Nec dubitamus quin, pro sacrae doctrinae ubertate, qua commendaris, et pro amore erga Matrem Christi Salvatoris et Matrem nostram, quo flagrare cognosceris, creditum munus praeclare, sollerter, frugifere sis impleturus.

Fulgeat igitur Guayaquilii novo quodam splendore mariale mysterium, ad quod stupens Sanctus Augustinus exclamavit: « Cuius enim rnens ad cogitandum, cuius ad enuntiandum lingua sufficiat, non solum quod in principio erat Verbum, non habens ullum nascendi principium; verum etiam quod Verbum caro factum est, eligens virginem quam sibi faceret matrem, faciens matrem quam servaret et virginem ... Quid est. hoc? quis dicat ? quis taceat? Et mirum dictu : quod eloqui non valemus, silere non sinimur; sonando praedicamus, quod nec cogitando comprehendimus »[1].

Optantes Deumque rogantes, ut haec sollemnia in vitarn singulornm hominumque societatis salubriter redundent, tibi, Venerabilis Frater Noster, necnon dignitatis tuae consorti Paulo S. R. E. Cardinali Muñoz Vega, Archiepiscopo Quitensi, qui, cum adiutoribus, in hunc apparandum Conventum multas curas intendit, ceteris Praesulibus, Magistratibus, sacerdotibus, religiosis et fidelibus, qui ea de causa istuc congregabuntur, Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum pignus, volentes ipertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Septembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES PAULUS PP.I

 

[1] Serm. 215, 3; PL 38, 1073.

 

© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 

top