|
IOANNES PAULUS PP. I
EPISTULA DATA
VENERABILI FRATRI HUGONI AUFDERBECK,
EPISCOPO TITULO ARCENO
ADMINISTRATORI APOSTOLICO ERFORDIENSI-MEININGENSI
Venerabili Fratri Hugoni Aufderbeck Episcopo titulo Arceno
Administratori Apostolico Erfordiensi-Meiningensi
Mentem convertimus ad ecclesiam S. Severi, urbis Erfordiae decus,
quippe quae antiquitate, artificiosis operibus, maxime vero religione sit
insignis. Eo loco antiquitus, uti tradunt, parva aedes fuit S. Blasio sacra,
quae postmodum, titulo S. Pauli accepto, « domus orationis » evasit coenobii
sanctimonialium. Postquam vero, ut memoriae proditum est, saeculo IX reliquiae
S. Severi, Episcopi Ravennatis, Mogontiacum indeque Erfordiam sunt delatae, et
in hac ecclesia honorifice positae, augescente huius Caelitis cultu, ab hoc
coepta est illa appellari.
Cuius honori novum templum, Gothico structurae genere spectabile,
deinde est excitatum, cuius presbyterium, quod vocant, anno MCCLXXVIII divino
cultui patuit; reliquia vero aula, in quinque partes dispertita, serius est
perfecta. Sarcophagus etiam saeculo XIV a lapidariis est affabre confectus, quo
ossa S. Severi et S. Innocentiae tegerentur.
Qua quidem ecclesia surgente, pietas fidelium nova quadam
impulsione exardescebat: die praesertim XXII mensis Octobris plurimi,
peregrinantium more, ad hanc sacram aedem soliti sunt accedere, ut S. Severum,
qui et textorum patronus habebatur, impensis venerarentur obsequiis eiusque
deprecationem implorarent. Est etiam memorandum ad hoc templum per plura saecula
exstitisse monasterium Canonicorum Regularium, qui ad Dei laudes fideliumque
spirituales utilitates incumberent.
Proximo vero die XXII mensis Octobris, ut ad Nos est allatum,
sollemnia agentur ob septimum saeculum ab hac ecclesia condita, quae nunc
diligenti studio est refecta.
Hi ergo lapides fidem ac pietatem maiorum loquuntur atque
Christifideles, qui nunc sunt, monent, ut eiusmodi sacram hereditatem integram
servent et in vitae usum traducant. Praeterea hunc locum sacrum frequentantes
nitantur esse ipsi « domus spiritales »(1), in quibus Deus gratia sua inhabitet,
ita ut ad eos referri possint haec verba S. Augustini: « Habitat... in singulis
Deus tamquam in templis suis, et in omnibus simul in unum congregatis, tamquam
in templo suo »(2).
Ea ecclesia denique animis desiderium ingerit illius sedis
supernae, ubi in omne aevum donis frui licet, quae neque aspectu oculorum
comprehendi, neque auribus percipi, neque ulla cogitatione queunt adumbrari;
siquidem « aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in
caelis »(3). Haec profecto veram significationem tribuit verumque momentum brevi
huic et saepe arduae peregrinationi terrenae: vitam illam beatissimam, defuturam
numquam, in rebus adversis suspiremus, eandem ne obliviscamur in secundis.
Vehementer optante Deumque enixe rogantes, ut pia celebritas
ista in religionis bonum et auctum vertat, tibi, Venerabilis Frater , Episcopo
Auxiliari tuo, clero, religiosis et fidelibus, pastorali curae tuae commissis,
Benedictionem Apostolicam, caelestium munerum auspicem ac dilectionis Nostrae
testem, libentissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII, mensis Septembris, anno
MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. I
(1) Cfr. 1 Petr. 2, 5.
(2) S. AUGUSTINI Ep. 187, 13, 38: PL 33, 847.
(3) 2 Cor. 5, 1.
© Copyright 1978 -
Libreria Editrice Vaticana
|