The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MAGNUM MATRIMONII SACRAMENTUM

PER LA DEFINITIVA FORMA GIURIDICA DEL
PONTIFICIO ISTITUTO DI STUDI
SUL MATRIMONIO E SULLA FAMIGLIA


1. Magnum Matrimonii Sacramentum Ecclesia peculiari semper pastorali sollicitudine prosecuta est, cum sit “sibi conscia matrimonium et familiam unum e bonis pretiosissimis generis hominum esse”.
Etenim “salus personae et societatis humanae ac christianae arcte cum fausta condicione communitatis coniugalis et familiaris conectitur”.

Cuius quidem peculiaris pastoralis sollicitudinis testimonium est perampla tractatio, quam Concilium Vaticanum II eidem tribuit argumento.

Summi autem Pontifices necnon totius orbis Episcopi numquam cessaverunt perfectissimam matrimonii ac familiae imaginem iterum iterumque fidelibus proponere atque urgere, simul respondentes huius nostrae aetatis quaestionibus, quemadmodum contigit cum Decessor Noster Paulus VI Litteras Encyclicas “Humanae Vitae” promulgavit.

Inter multiplicia huius studiosae curae signa recentioribus temporibus reddita, eminent profecto Episcoporum Synodus Romae a die XXVI Septembris ad XXV Octobris anno MCMLXXX celebrata necnon Pontificii Consilii pro Familia constitutio.

2. Inter praecipua munera missioni Ecclesiae concredita ad Matrimonium et Familiam quod attinet, habendum sane est offěcium “omnibus consilium Dei de matrimonio ac familia declarandi, cuius plenum vigorem et promotionem humanam et christianam in tuto collocet”.

Haec est ratio cur Ecclesia, praesertim post Concilium Vaticanum II, operam dederit tum theologicae investigationi de Matrimonio ac Familia promovendae, tum excitandis institutis, quae sibi proponunt pastoralem eorum formationem, qui peculiari modo in hac pastoralis eius operositatis provincia versantur. Necesse tamen visum est iam quoddam conderetur primarium studiorum Institutum ad theologicam pastoralemque de Matrimonio ac Familia investigationem provehendam, in commodum universae Ecclesiae.

3. Omnibus igitur mature perpensis, statuimus ac decernimus ut Pontificio Instituto studiorum Matrimonii ac Familiae, apud Pontificiam Universitatem Lateranensem iam condito atque operanti, iuridica forma tribuatur, eo fine ut veritas Matrimonii et Familiae magis magisque methodo scientifica exploretur, atque laici, religiosi et sacerdotes scientificam formationem sive philosophicamtheologicam sive in scientiis humanis hac in re recipere possint, ita quidem ut eorum pastorale et ecclesiale ministerium in bonum Populi Dei aptius atque efficacius absolvatur.

Integrum ideo huic Instituto est suo quidem iure academicos hos qui sequuntur, gradus conferre:

– Doctoratum in S. Theologia cum specializatione in theologicis scientiis de Matrimonio et Familia;

– Licentiam in Theologia de Matrimonio et Familia;

– Diploma in scientia de Matrimonio et Familia.

4. Hos autem praestitutos sibi fines Institutum consequetur:

A. cursum instituendo ad Doctoratum in S. Theologia cum specializatione in scientiis theologicis de Matrimonio ac Familia pro iis qui iam habent licentiam in S. Theologia;

B. cursum instituendo ad Licentiam in Theologia de Matrimonio et Familia pro iis qui Bacchalaureatum in S. Theologia adepti sunt;

C. cursum instituendo ad Diploma in Theologia de Matrimonio et Familia pro iis, qui in propria Natione iure fruuntur studiorum Universitatem adeundi;

D. studiorum seminaria constituendo ad quae comprobatae doctrinae viri invitantur ac gravioribus et instantioribus quaestionibus ad Matrimonium et Familiam attinentibus, secundum sententiam Auctoritatum Academicarum Instituti vel rogatum Dicasteriorum Curiae Romanae aut singularum Episcoporum Conferentiarum.

5. Instituti ipsius Auctoritates Academicae sunt: Magnus Cancellarius et Rector Pontificiae Universitatis Lateranensis, Praeses atque Consilium Instituti. A Summo Pontifice nominatur Praeses qui ex officio ad Senatum Academicum pertinet Pontificiae Universitatis Lateranensis.

6. Providebitur ut quaecumque hac statuuntur Apostolica Constitutione ad effectum opportune deducantur propriis Statutis a legitima Sanctae Sedis Auctoritate approbandis, audito Senatu Academico Pontificiae Universitatis Lateranensis.

7. Institutum peculiari nexu cohaerebit cum Pontificio Consilio pro Familia, secundum ea quae in Litteris Apostolicis motu proprio datis “Familia a Deo Instituta” describuntur sub n. V, f.

8. Institutum committitur peculiari patrocinio Beatissimae Mariae Virginis a Fatima.

9. Constitutio haec, quae, praeter consuetudinem, per diarium, cui “L’Osservatore Romano” est index, promulgatur, vigere incipiet a die XIV Octobris MCMLXXXII.

Volumus demum ut haec Constitutio Nostra firma, valida et efficax et ab omnibus, ad quos res pertinet, religiose servetur, contrariis quibusvis nil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Octobris, in memoria Beatae Mariae Virginis a Rosario, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.


IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana


  

top