The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

EX CORDE ECCLESIAE 

DE UNIVERSITATIBUS CATHOLICIS 

 

INTRODUCTIO  

1. Ex corde Ecclesiae profecta, Universitas Catholica in cursum sese immisit traditionis ad ipsa universitatis tamquam institutionis primordia pertinentis semperque sedem se ostendit incomparabilem virtutis creatricis ac propagationis scientiarum in hominum generis commodum. Suo enim ex munere Universitas magistrorum et scholarium investigationi vacat et docendi operi et studentium eruditioni qui cum docentibus eodem scientiae amore libere consociantur (Cfr. ALEXANDRI IV Litterae ad Universitatem Parisiensem, die 14 apr. 1255, Introductio: Bullarium Diplomatum, t. III, Augustae Taurinorum 1858, p.602). Aliis porro cum Universitatibus gaudium de veritate, Sancto Augustino ipsi tam carum, communicat, gaudium nempe inquirendae detegendae partiendae veritatis (S. AUGUSTINI Confessiones, X, XXIII, 33: «Beata quippe vita est gaudium de veritate. Hoc est enim gaudium de te, qui veritas es, Deus illuminatio mea, salus faciei meae, Deus meus»: PL 32, 793-794; cfr. S. THOMAE De Malo, IX, 1: «Est enim homini naturale quod appetat cognitionem veritatis») in omnibus humanae cognitionis provinciis. Praecipuum autem eius est officium “in ipsa mentis industria duos existentialiter coniungere rerum ordines quos saepius ad opponendos inclinatur, quasi sint inter se repugnantes: conquisitionem veritatis atque certitudinem iam cognosci veritatis fontem” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Institutum Catholicum Parisiense, die 1 iun. 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980) 1581).

2. Nos quoque ipsi complures per annos rem plane beneficam sumus experti, unde et locupletati intus etiam summus, videlicet id quod vitae est proprium universitatis: flagrantem veritatis inquisitionem liberalemque eiusdem participationem cum iuvenibus et iis omnibus qui stricte discunt ratiocinari ut recte agant quo melius hominum serviant societati.

Cupimus propterea altam Nostram Universitatis catholicae existimationem cum omnibus participare et simul exprimere quanti faciamus operam quae diversis humanae cognitionis partibus inibi datur. At laetari Nos praesertim volumus declarare quod saepius sivit Nos Dominus crebris in apostolicis itineribus convenire Catholicas Universitatum communitates variis in terris Continentibus. Documento enim viventi Nobis sunt magnaeque spei de christiani ingenii ubertate in cuiusque culturae sinu atque firmiter confidere Nobis permittunt futurum rursus esse ut christiana cultura denuo inter multiplices et abundantes condiciones efflorescat mutantis huius temporis quod magnis quidem obicitur provocationibus at etiam tantam rerum exspectationem prae se fert, operante veritatis amorisque Spiritu.

Quanti denique faciamus quantasque etiam habeamus gratias declarare gestimus plurimis illis catholicis docentibus apud Universitates non Catholicas opus explentibus. Proficere Universitatum commodo, ubi scholas et studia agunt, maxime putanda est industria eorum uti academicorum in scientiisque versatorum, quae quidem ad christianae fidei lucem geritur. Praesentes enim ipsi perpetuo hortantur ad gratuitam pervestigationem veritatis et sapientiae quae ex Alto descendit.

3. Iam inde a pontificatus Nostri exordio contendimus harum Nostrarum cogitationum ac sententiarum participes reddere proximos Nostros adiutores, nempe Patres Cardinales necnon ipsam Congregationem de Institutione Catholica, tum etiam viros ac mulieres totius orbis excultiores. Etenim colloquium, quod Ecclesia diversis cum aetatis huius culturis habet, est vitalis plane locus ubi “sors Ecclesiae et orbis agitur, iam inclinante hoc vicesimo saeculo” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Patres Cardinales, die 10 nov. 1979: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, II, 2 (1979) 1096: cfr. EIUSDEM Allocutio ad Unitarum Nationum Consilium quod appellatur UNESCO, Lutetiae Parisiorum, die 2 iun. 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980) 1636). Non exstat nisi una cultura: hominis scilicet - ab homine et pro homine (Cfr. EIUSDEM Allocutio ad Universitatem Conimbrigensem, die 15 maii 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 2 (1982) 1692). Atque humanitatis perita Ecclesia, secundum iudicium a Decessore Nostro Paulo VI apud Coetum Nationum Coniunctarum prolatum (Cfr. PAULI VI Allocutio ad Legatos Nationum, die 4 oct. 1965: Insegnamenti di Paolo VI, III (1965) 508), perscrutatur Universitatum Catholicarum ope earumque humanistici et scientifici patrimonii auxilio arcana hominis et orbis quae lumine per Revelationem concesso perfundit.

4. Sese autem veritatis causae sine ulla condicione devovere et decus Catholicae Universitatis est et officium. Haec namque ratio ipsius propria est qua tum hominis dignitati inservit tum Ecclesiae muneri, cui nempe funditus est persuasum “veritatem esse suam sociam veram . . . atque cognitionem esse rationemque fideles fidei ministras” (Cfr. IOANNIS HENRICIS Cardinalis NEWMAN The Idea of University, London, Longmans, Green and Company, 1931, p. XI). Nihil sane neglegens utilium cognitionum adeptionem, eminet tamen Universitas Catholica propter liberam suam totius veritatis inquisitionem de mundo et homine et Deo. Etenim huic nostro tempori valde est opus hac ratione ministerii suorum commodorum immemoris, quod scilicet ministerium est proclamandi veritatis sensum, quod est principale bonum sine quo libertas et iustitia et hominis dignitas pereunt. Ob genus quasi quoddam universalium humanitatis studiorum incumbit Catholica Universitas ipsa tota in omnes veritatis scrutandas partes secundum necessariam earum cum suprema Veritate, id est Deo, coniunctionem. Omni igitur submoto timore at potius cum ardore animi se illa dedit cunctis scientiae viis, sibi quae conscia sit Eum praecedere se qui “via, veritas et vita” est (Io. 14, 6), Logos, cuius Spiritus intellectus et amoris humanae tribuit personae ut suo ingenio extremam comperiat veritatem quae fons illorum ac finis est, unde solum eius Sapientiae donari potest plenitudo, qua dempta venturum mundi aevum periclitabitur omnino.

5. Porro intra eos limites, ubi veritas abstinenter pervestigatur, lucem sibi recipit significationemque necessitudo fidem inter ac rationem. “Intellege ut credas; crede ut intellegas”: haec Sancti Augustini cohortatio (Cfr. S. AUGUSTINI Sermo 43, 9: PL 38, 258; cfr. quoque S. ANSELMI Proslogion, cap. I: PL 158, 227) ad Universitates quoque Catholicas adhibetur, quae invitantur videlicet ut audacter Revelationis et naturae divitias investigent, unde consociatus intellegentiae fideique conatus homines assequi sinat plenum quidem propriae humanitatis modum ad Dei imaginem ac similitudinem conditae mirabiliusque post peccatum in Christo refectae et destinatae ad splendendum sub Spiritus lumine.

6. Ex illa dein congressione, quam Catholica Universitas instituit inter salvifici Evangelii nuntii investigabilem ubertatem et multitudinem ac magnitudinem provinciarum humanae cognitionis ubi eum corporat, permittitur Ecclesiae ad colloquium immensae cuiusdam fecunditatis venire cum omnibus cuiuslibet culturae hominibus. Nam dignam sui vitam degit homo ob animi cultum; quodsi suam in Christo consequitur plenitudinem, haud dubitatur quin Evangelium ipsum, tangens hominem reficiensque in omnibus illius partibus ferax sit et fecundum etiam in culturam illam unde homo vivit ipse.

7. Hodierno quidem in mundo, qui adeo celeribus signatur progressibus scientiarum artisque technologicae, munera Universitatis Catholicae momentum sibi vindicant ac necessitatem usque maiorem. Inventa enim scientiarum et technologiae, si ex altera parte secum inferunt ingens rei oeconomicae et fabrilis augmentum, ex altera imponunt necessario respondentem inquisitionem significationis, ut reperta nova in verum singulorum hominum societatisque humanae totius simul sumptae bonum usurpentur. Si vero cuiusque est Universitatis officium talem conquirere significationem, Catholica insigniter vocatur Universitas ut huic respondeat necessitati: animus enim christianus eius sinit propria in studia eam inferre rationem moralem et spiritalem et religiosam necnon fructus scientiae technicaeque artis aestimare ex integrae personae humanae prospectu.

His in condicionibus incitantur Universitates Catholicae continuatam ad renovationem tum quia sunt universitates tum quia sunt catholicae. Etenim “agitur hic omnis significatio inquisitionis scientificae technicaeque operae, atque etiam socialis convictus humanique cultus, at altiore quidem modo agitur significatio ipsa hominis” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Conventum Internationalem de Catholicis Universitatibus, 3, die 25 apr. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 1 (1989) 938). Postulat tamen huius generis renovatio luculentam omnino conscientiam: nempe ex indole sua catholica posse iam Universitatem investigationem veritatis melius perficere sine factioso studio eamque ideo inquisitionem nec subdi nec affici ullis particularibus quibuslibet utilitatibus.

8. Universitatibus exinde et Facultatibus Ecclesiasticis dicata cum iam sit Constitutio Apostolica cui titulus “Sapientia Christiana” (EIUSDEM Sapientia Christiana), decere plane nunc videtur Universitatibus ipsis Catholicis simile proponere documentum veluti “magnam chartam”, quo posthac recurratur, ditatum scilicet adeo diuturna ac frugifera Ecclesiae experientia in universitatum regione ac reseratum ad tantae spei opera posteris annis efficienda; id quod poscit animose excogitandi virtutem solidamque fidelitatem.

9. Ad moderatores nominatim Universitatum Catholicarum hoc documentum dirigitur et academicas singillatim Communitates, praeterea ad eos omnes qui operam Universitatibus navant, Episcopos praesertim et Religiosas Congregationes, ecclesialia Instituta et plurimos fideles laicos in excelso Institutionis Superioris opere versantes Propositum Nobis est nimirum ut “veluti publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis christianae in toto culturae altioris promovendae studio atque horum institutorum alumni formentur homines doctrina vere praestantes, gravioribus officiis in societate obeundis parati atque fidei in mundo testes” (Gravissimum Educationis, 10).

10. Praeter Universitates autem Catholicas complura pariter alia appellamus Studiorum Superiorum Instituta Catholica. Suapte enim ex natura et fine communiter quaedam vel cuncta Universitatis propria opera persequuntur suasque conferunt Ecclesiae et societati hominum partes, simul per proprias investigationes, simul per professionalem ipsam institutionem vel praeparationem. Quamvis Universitatem Catholicam nominatim respiciat hoc documentum, universa tamen amplexari vult Instituta educationis altioris, contendentia scilicet ut in animos inque culturas transfundant nuntium Christi Evangelii.

Permagna ergo cum fiducia ac spe Catholicas omnes hortamur Universitates ut necessarium suum pergant munus complere, quod immo magis videtur in dies necessarium ad Ecclesiae congressionem cum scientiis progredientibus et cum multiplicibus temporis nostri culturis. Coniuncti Nos cum singulis Fratribus Episcopis, Nobiscum qui officium pastorale communicant, testificari vobis singulis optamus illam Nostram obfirmatam sententiam: sine ulla dubitatione esse Universitatem Catholicam optimorum unum instrumentorum quod his temporibus offert Ecclesia, cum rerum certa cognitio conquiritur ac sapientia. Quandoquidem ad omnes homines Bonum Nuntium deferendi officium Ecclesiam obstringit, numquam desinere ea debet in has Universitates animum intendere. Per investigationem enim ac institutionem adiuvant Catholicae Universitates illam ut apta his recentioribus diebus ratione thesauros reperiat novos ac veteres culturae, illa quidem “nova et vetera” secundum Iesu vocem (Matth. 13, 52).

11. Omnem denique Ecclesiam compellamus, persuasum habentes ad sui ipsius incrementum, ad christianae culturae auctum, ad hominum ipsorum progressum Catholicas pernecessarias esse Universitates. Quapropter cuncta ecclesialis Communitas admonetur ut Catholicis Universitatibus necnon Superioris Educationis Institutis suffragetur iisque opituletur in eorum sese explicandi renovandique conatu. Potissimum vero commonetur ut iura ac libertatem harum Institutionum in civili societate tueatur, subsidia quoque nummaria illis subministrans, apud eas maxime Nationes, magis ubi opus, ac tandem adiumentum praebeat novis Catholicis condendis Universitatibus ubicumque est necesse.

Ut demum praescripta haec Nostra, in Concilii Vaticani II doctrinis innitentia atque Iuris Canonici Codicem consequentia, Catholicis permittant Universitatibus ceterisque Studiorum Superiorum Institutis suum implere ministerium plane necessarium novo in gratiae Adventu novum ad Millennium aperto, fervida facimus vota.

Pars Prima

INDOLES ET MUNUS

A. Universitatis Catholicae Indoles

1. Natura et fines

12. Omnis Catholica Universitas, quatenus est Universitas, communitas academica est, quae severo criticoque modo ad hominis dignitatem simulque culturae hereditatem tutandas et excolendas valde confert per investigationem et institutionem ac diversa servitia communitatibus localibus internationalibus praebita (Cfr. «Magna Charta» Universitatum Europearum: «Principi fondamentali». Hoc documentum est editum Bononiae in Italia, die 18 sept. 1988). Ipsa fruitur Instituti propria autonomia, quae necessaria est ut suis efficaciter munibus fungatur necnon suis membris academicam in tuto collocat libertatem, dum singulorum ipsius Communitatis iura intra veritatis et communis boni postulata tuetur (Cfr. Gaudium et Spes, 59; cfr. Gravissimum Educationis, 10. «Autonomia institutionalis» significat moderamen academicae institutionis esse et permanere intus in institutione. «Academica libertas» certa est fides tributa iis omnibus, quid dant operam institutioni et investigationi, quaerendi, intra suum peculiarem ambitum cognitionis et iuxta proprias methodos huisce ambitus, veritatem quocumque inquisitio et evidentia eos ducunt, ac pariter docendi atque evulgandi effectus huiusmodi inquisitionis, prae oculis habitis memoratis rationibus ut serventur scilicet iura personae et communitatis intra veritatis bonique communis postulata).

13. Quoniam Universitatis Catholicae finis est, ut propria Instituti forma christianam praesentiam in Universitatum ambitu efficiat coram magnis societatis culturaeque quaestionibus (Notio culturae, in hoc adhibita documento, duos complectitur sensus: videlicet humanisticum et socialem-historicum. «Voce cultura sensu generali indicantur omnia quibus homo multifarias dotes animi corporisque perpolit atque explicat; ipsum orbem terrarum cognitione et labore in suam potestatem redigere studet; vitam socialem, tam in familia quam in tota consortatione civili, progressu morum institutorumque humaniorem reddit; denique magnas experientias spirituales atque appetitiones decursu temporum in operibus suis exprimit, communicat atque conservat, ut ad profectum multorum, quinimmo totius generis humani, inserviant. Inde sequitur culturam humanam ascpectum historicum atque socialem necessario prae se ferre, atque vocem cultura saepe sensum sociologicum necnon athnologicum assumere» - Gaudium et Spes, 53), illi utpote Catholicae inesse debent sequentes hae proprietates ad rei essentiam pertinentes:

1) spiritus christianus non tantum in singulis sociis verum in tota Universitatis Communitate uti tali;

2) consideratio perpetua, ad fidei Catholicae lucem, de augescente semper thesauro cognitionum humanarum, cui conferre partes suas ex propriis investigationibus contendit;

3) fidelitas erga christianum nuntium ita profecto ut ab Ecclesia explicatur;

4) officium institutionale serviendi Dei populo hominumque familiae in eorum scilicet itinere ad transcendentem illum finem qui vitae tribuit sensum (Cfr. L’Université Catholique dans le monde moderne. Document final du 2ème Congrès des Délégues des universités Caholiques, Romae, diebus 20-29 nov. 1972, 1).

14. “Praefulgentibus porro quattuor hisce proprietatibus, patet Catholicam Universitatem, praeter instituendi et pervestigandi opus necnon servitia omnium Universitatum communia, ex ipso officio Instituti proprio afferre in suum opus inspirationem lucemque christiani nuntii. Apud Universitatem ergo Catholicam proposita ac agendi rationes et principia Catholica pervadunt et fingunt multiplices Universitatis navitates secundum harum naturam ac autonomiam proprias. Brevi: cum eodem sit tempore tum Universitas tum Catholica, simul eam oportet studiosorum esse communitatem in variis scientiae humanae provinciis versantium, simul academicam quidem institutionem ubi Catholica religio adsit modo vitali” (L’Université Catholique dans le monde moderne. Document final du 2ème Congrès des Délégues des universités Caholiques, Romae, diebus 20-29 nov. 1972, 1).

15. Locus itaque Catholica Universitas est quo rerum veritatem funditus scrutantur studiosi methodis scilicet cuiusque disciplinae academicae propriis sicque ad hominum cognitionum locupletandum thesaurum adiuvant. Quaeque disciplina tractatur modo systematico variaeque inter se disciplinae adducuntur in colloquium unde mutuo ditentur.

Non modo viris ac mulieribus adiumentum ministrat huius modi inquisitio in veritate ipsa continenter persequenda, sed testificationem quoque praesentem, tantopere hodie flagitatam, illius fiduciae quam in ipsa praestantia doctrinae et investigationis intrinseca reponit Ecclesia.

Necessario exinde apud Catholicam Universitatem inquisitio disciplinarum complectitur: a) prosecutionem operis cognitiones componendi; b) inter fidem ac rationem dialogum; c) sollicitudinem de ethica; d) theologicum prospectum.

16. Cognitionum compositio remanet opus semper perficiendum. Praeterea nostris diebus aucta scientiae copia, ad quam crescens usque partitio cognitionis intra singulas ipsas academicas disciplinas accedit, hoc opus magis magisque difficile reddit. At Universitas ipsa, et praesertim Catholica Universitas, “exstet oportet «vivens unitas» corporum ad veritatem rimandam conspirantium . . . Quocirca provehere necesse est talem superiorem cognitionum synthesim, qua in sola illa veritatis sitis sedabitur quae intus est in corde hominis inscripta” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Convenutm Internationalem de Catholicis Universitatibus, 4, die 25 apr. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 1 (1989) 938 s. Cfr. quoque Gaudium et Spes, 61. Sic ut Cardinalis Newman animadvertit, Universitas «declarat se tribuere omnibus disciplinis, quas ipsa recipit, proprium locum ac proprios congruos fines; se definire iura quibus reciprocae statuantur rationes; seque promovere mutuam relationem singularum et omnium» - IOANNIS HENRICI Cardinalis NEWMAN The Idea of a University, London, Longmans, Green and Company, 1931, p. 457). Perducti propriis philosophiae ac theologiae subsidiis enitentur Universitatum studiosi ut opera constanti definiant quo loco sit collocanda et quam significationem habeat unaquaeque diversarum disciplinarum in unico personae humanae mundique prospectu, Evangelio proindeque fide in Christum, Logon uti centrum universi historiaeque hominum, illuminato.

17. In hac cognitionum compositione provehenda Catholica Universitas debet officio sese magis peculiari obstringere in dialogum fidem inter ac rationem, ut altius comprehendi possit quomodo unicam in veritatem fides et ratio confluant. Dum academica quaeque disciplina suam servat integritatem suasque vestigandi rationes, illud extollitur hoc ipso dialogo, quod nempe “inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab eodem Deo originem ducunt” (Gaudium et Spes, 36. Quibusdam scientiarum cultoribus haec proposuimus consideranda: «Dum ratio et fides exprimunt sane duos diversos cognoscendi gradus, utrumque liberum quod ad suas attinet methodos, ambo denique debent tendere simul ad unam inveniendam veritatem, quae suam trahit originem a Deo» - IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad eos qui convenuti interfuerunt de «scientia Galileiana», 3 die, 9 maii 1983: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI, 1 [1983] 1194). Vitalis haec mutua inter se actio duorum cognitionis ordinum distinctorum unius veritatis maiorem profecto parit erga veritatem ipsam amorem amplioremque inducit comprehensionem significationis vitae humanae necnon finis ipsius creationis.

18. Quandoquidem scientia hominis personae inservire debet, apud Catholicam Universitatem perficitur semper investigatio cum sollicitudine de ethicis ac moralibus implicationibus eius methodis inventisque insitis. Licet haec eadem cura subsit in omni inquisitione, potissimum vero urget in regione investigationis scientificae ac technologicae. “Pernecessarium est omnino nobis ipsis persuadere quanto ethica ratio praestet technicae viae, quanto persona res ipsas antecedat, quanto spiritus denique corpus superet. Tunc dumtaxat causae hominis consuletur, cum conscientiae ipsi coniuncta erit scientia. Hominibus revera proderunt scientiarum cultores, si sensum hominis mundum transcendentis Deique hominem conservarint” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Unitarum Nationum Consilium quod appellatur UNESCO, Lutetiae Parisiorum, 22, die 2 iun. 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980) 1654. In postremo memorato loco ipsa rettulimus verba allocutionis quam habimus ad Pontificiam Accademiam Scientiarum, die 10 novembris 1979: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, II, 2 (1979) 1109).

19. Insignem partem sustinet theologia in doctrinarum omnium summa sive synthesi quaerenda pariter ac in dialogo inter fidem et rationem. Affert utilitatem pariter suam reliquis omnibus disciplinis, cum in iis plena significatio conquiritur, quoniam non tantum illis subvenit ut recte investigent quo pacto inventa propria personas hominum societatemque sint affectura, verum etiam viam iis praebet iudicandi necnon directionem quandam quae desunt methodologiis earum. Reciproca haec actio ceteris cum disciplinis earumque inventis locupletat vicissim theologiam, dum meliorem mundi huius temporis intellectum ei exhibet atque ipsam theologicam investigationem magis adhaerere cogit praesentes ad necessitates. Perspecto ergo proprio theologiae pondere inter academicas disciplinas, Facultatem vel saltem theologiae cathedram habere debebit omnis Catholica Universitas (Cfr. Gravissimum Educationis, 10).

20. Propter intimam necessitudinem inter investigationem et docendi industriam oportet ipsa inquisitionis postulata iam superius quae sunt numerata totum doctrinae tradendae opus movere. Quamquam singulae explicantur disciplinae ordinate profecto et secundum suas quaeque rationes, mutua inter disciplinas cooperatio, philosophia ac theologia suffulta, studentes adiuvat ut ordinatum quendam rerum conspectum adipiscantur intraque se cupiditatem perennem provehant progressus mentis. Dum vero doctrina ipsa communicatur, in lucem profertur humanam rationem sua in cogitatione aperiri maioribus semper quaestionibus ac venire responsionem completam superiore ex ordine per fidem. Morales praeterea implicationes, quae cuique insunt disciplinae, ponderantur veluti pars complens eiusdem disciplinae docendae, et quidem ut totus educandi processus denique tandem ad integrum personae incrementum intendatur. Catholica demum theologia, ex plena fidelitate erga Sacras Litteras et Traditionem et Ecclesiae Magisterium convenienter explanata, perspicuam Evangelii principiorum cognitionem offeret qua vitae humanae significatio locupletabitur eique nova donabitur dignitas.

Per investigationem atque institutionem debent studentes ita diversis in disciplinis erudiri ut idonei reapse exercitatique in certa scientiae provincia evadant cui dedent se in societatis Ecclesiaeque ministerium, at eodem similiter tempore exerceri ad fidem coram hominibus suam testandam.  

2. Universitatis communitas  

21. Catholica Universitas persequitur fines suos, dum ex officio etiam Communitatem efficere enititur re vera humanam Christique spiritu animatam. Eius autem unitatis fons communi profluit ex dedicatione veritati, ex eodem iudicio de dignitate humana, tandem ex persona ac nuntio Christi qui huic institutioni indit proprietatem suam. Ob illam ideo ordinationem Communitas universitatis sensu libertatis penetratur et caritatis, signatur quidem mutua singulorum observantia et sincero dialogo et cuiusque iurium tutela. Membris omnibus porro suis auxiliatur ut suam, uti personae humanae, plenitudinem consequantur. Ipsa vicissim membra, ut unitas provehatur, operam dant et secundum locum captumque suum singillatim conferunt ad consilia capienda, Communitatem ipsam tangentia, necnon ad Catholicam Instituti indolem servandam firmandamque.

22. Studeant universitatis docentes suam semper perficere eruditionem ac disponere doctrinas, proposita, methodos fructus pervestigationum cuiusque disciplinae in contextu cohaerentis visionis mundi. Christiani docentes vocantur ut tum testes sint tum praeceptores verae vitae christianae, quae nempe conciliationem iam effectam demonstret inter fidem et culturam, inter congruam proprii operis peritiam sapientiamque christianam. Permovebuntur docentes omnes excelsis propositis academicis ac vitae plane humanae principiis.

23. Commonentur studentes ut eam affectent institutionem quae praestantiam perfectionis humanisticae et culturalis cum propria praeparatione speciali componat. Talis autem perfectio et praeparatio illa esse debet ut incitari sese sentiant qui in vitae perpetuitate inquisitionem veritatis eiusque significationis continuent, quandoquidem “oportet animum ita excolere, ut promoveatur facultas admirandi, intus legendi, contemplandi atque efformandi iudicium personale et excolendi sensum religiosum, moralem ac socialem” (Gaudium et Spes, 59. Cardinalis Newman ita describit spectatum propositum: «Efformatur vero mentis habitus qui per totam manet vitam cuiusque notae sunt libertas, aequitas, tranquillitas, temperantia et sapientia» - IOANNIS HENRICI Cardinalis NEWMAN The Idea of a University, London, Longmans, Green and Company, 1931, pp. 101-102). Hinc ideo apti reddentur et idonei ut suscipiant aut, si illud iam forsan habuerint, altius perficiant vitae genus reapse christianum. Conscii sibi sint semper necesse est suae professionis gravitatis atque gaudium percipiant quod olim parati erunt “ductores” Christique testes iis in locis ubi munia propria exsequentur.

24. Catholicae Universitatis rectores atque administratores constans provehant Universitatis incrementum illiusque Communitatis per verum servitii ministerium. Dedita opera insuper et testificatio personarum non academicarum item necessariae sunt ad tuendam indolem ac vitam Universitatis.

25. A Religiosis Congregationibus complures conditae sunt Catholicae Universitates quae ex earum sustentatione pendere pergunt. Incitantur ergo Religiosae Congregationes, quae superioris institutionis apostolatui sese devovent, ut iisdem assistant Institutis in renovanda illorum cura utque religiosos ac religiosas educare pergant tales, a quibus solida utilitas afferri possit ipsi muneri operique Catholicae Universitatis.

Industria universitatis semper praeterea ex tradito more fuit et est instrumentum quo laici praestans in Ecclesia complere opus possunt. In maiore quidem hodie Universitatum Catholicarum parte, consistit academica Communitas pluribus e laicis quam clericis et religiosis, qui plura item munia altiora in dies et moderandi officia suscipiunt. Iidem profecto Catholici laici cohortanti respondent Ecclesiae “ut forti animo atque intellectuali creandi vi insigniti in praecipuis culturae locis praesentes sint, ut in scholae et universitatis mundo” (IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 44). Ventura quidem aetas Catholicarum Universitatum maximam scilicet partem pendet ex consentaneo liberalique Catholicorum laicorum opere. Augescentem eorum operam his in sedibus studiorum habet Ecclesia velut magnae spei documentum necnon confirmationem pernecessariae vocationis ipsius laicatus in Ecclesia et mundo. Confidit enim eos propriis fungentes muneribus “res temporales omnes . . . ita illuminare et ordinare, ut secundum Christum iugiter fiant et crescant et sint in laudem Creatoris et Redemptoris” (Lumen Gentium, 31; cfr. Apostolicam Actuositatem, passim; cfr. Gaudium et Spes, 43)

26. Multorum Institutorum Catholicorum Communitates universitariae in se simul collegas et sodales amplexantur ad alias Ecclesias qui pertinent aliasque Communitates ecclesiales ac religiones, tum etiam collegas nullam profitentes religiosam fidem. Viri hi et mulieres sua ex eruditione rerumque experientia prosunt quidem variarum disciplinarum academicarum progressui vel aliis muneribus explendis Universitatem contingentibus.  

3. Catholica Universitas in Ecclesia  

27. Se ita tamquam Universitatem praebens, habet omnis Catholica Universitas cum Ecclesia coniunctionem necessitudinis, quae suapte natura ad ipsius pertinet propriam Instituti identitatem. Uti talis enim particeps recta via est vitae alicuius Ecclesiae particularis, ubi sedem nempe occupat, eodem tamen tempore, quatenus inserta est, uti institutio academica in communitate internationali scientiae et investigationis, Ecclesiae universalis vitam communicat ac promovet, peculiare proinde vinculum ineundo cum Sancta Sede, ob unitatis servitium, quod ei est pro universa Ecclesia exsequendum. Hoc ex illius necessario vinculo cum Ecclesia velut consectaria proficiscuntur fidelitas Universitatis, ut institutionis, ipsi nuntio Christiano, agnitio et oboeditio auctoritati magisterii Ecclesiae in rebus fidei ac morum. Catholici sodales Communitatis ipsius vicissim Universitatis ad suam quisque fidelitatem concitantur erga Ecclesiam cum iis omnibus effectibus quos id secum infert. A sodalibus denique non Catholicis observantia petitur indolis Catholicae Instituti, ubi opus faciunt suum, dum illud vicissim eorum religiosam libertatem observabit (Cfr. Dignitatis Humanae, 2).

28. Officio proprio obstringuntur Episcopi ut Catholicas promoveant Universitates potissimumque curis prosequantur eas et adiuvent ut indolem suam Catholicam conservent immo et corroborent etiam coram civilibus Auctoritatibus. Quod convenienter quidem obtinebitur si vincula generata asservataque erunt arcta et personalia et pastoralia inter Universitates et ecclesiasticas Auctoritates, quae vincula fiducia mutua et congruens adiutrix opera et dialogus continuus signent. Quantumvis directo haud ingrediantur Episcopi interius Universitatis regimen, non ideo tamen “existimandi sunt velut extrarii quidam actores, verum vitae ipsius Catholicae Universitatis participes” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Moderatores Educationis Superioris Catholicae, habita in Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis urbe Nova Aurelia in Instituto cui nomen «Xavier University of Louisiana», 4, die 12 sept. 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 3 (1987) 451).

29. Probans Ecclesia “culturae humanae et praesertim scientiarum legitimam autonomiam” academicam simul singulorum studiosorum libertatem in propriae professionis disciplina agnoscit secundum principia scientiae ac methodos, ad quas refertur illa (Cfr. Gaudium et Spes, 59), intra veritatis ipsius bonique communis postulata.

Locum praeterea legitimum suum etiam theologia uti scientia obtinet inter ceteras disciplinas apud Universitatem. Perinde ac plane ei convenit, principia peculiaria sua habet et methodos proprias quae illam omnino tamquam scientiam definiunt. Dummodo hisce adhaerescant principiis eiusdemque adhibeant congruas methodos, etiam theologi eadem fruuntur academica libertate.

Effectricem ergo theologorum industriam incitent Episcopi. Ecclesiae enim per inquisitiones ad theologiae propriam methodum peractas deserviunt. Melius quidem comprehendere contendunt et ulterius enodare et communicare efficientius Revelationis Christianae sensum, quem ad modum e Sacris Litteris ac Traditione Ecclesiaeque Magisterio traditur. Vias etiam scrutantur quibus lumen theologia afferre potest singulis quaestionibus e nostri temporis cultura exortis. Simul vero, quandoquidem veritatis revelatae intellectum conquirit theologia cuius authentica interpretatio Ecclesiae creditur Episcopis (Cfr. Dei Verbum, 8-10), id iam sua natura pertinet ad principia ac rationes investigationis et traditionis eorum academicae disciplinae, quod scilicet auctoritatem Episcoporum observare debent theologi haerereque ad Catholicam doctrinam secundum auctoritatis gradum quo ipsa docetur (Cfr. Lumen Gentium, 25). Dialogus autem inter Episcopos ac theologos pernecessarius est ob proprium reciprocum munus illorum; id quod hodie maxime constat, cum inquisitionis fructus adeo celeriter diffunduntur abundanterque per communicationis socialis instrumenta (Cfr. CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Instructio de ecclesiali theologi vocatione Donum veritatis, die 24 maii 1990). 

B. Universitatis Catholicae munus serviendi  

30. Studiorum Universitatis munus praecipuum veritatis continens est indagatio per scientiae pervestigationem, custodiam et communicationem pro societatis bono. Proprietatum et propositorum suorum auxilio Universitas Catholica hoc communicat munus.  

1. Servitium Ecclesiae praestandum et societati  

31. Institutione et investigatione Universitas Catholica necessariam fert opem Ecclesiae: viros namque praeparat et mulieres, qui, christianis perfusi principiis et ad vivendum adiuti modo maturo conscioque pro sua christiana vocatione, apti etiam erunt ad officia sumenda in Ecclesia. Insuper per scientiae inquisitionum exitus, quos suppeditat, poterit Catholica Universitas Ecclesiae opitulari, ut temporum quaestionibus et necessitatibus respondeat.

32. Universitas Catholica, sicut quaevis alia Studiorum Universitas, in humana est societate collocata: quam ob rem ut praestandum eius servitium Ecclesiae augeatur - in suae sane potestatis provincia - incitatur ut efficacioris usque tum singulis tum societati culturalis progressionis instrumentum sit. Suis idcirco pervestigationibus amplectatur oportet studium gravium huius temporis quaestionum, quales sunt quae humanae vitae dignitatem contingunt, iustitiae in omnes provectum, vitae personalis et familiaris condicionem, rerum naturae tuitionem, pacis comparationem et politicae stabilitatis, mundi bonorum aequiorem participationem novamque oeconomicam et civilem dispositionem, quae melius tum cuiusque tum omnium nationum serviat consortioni. Id spectet oportet Universitatis pervestigatio, ut radices et causas penitus perscrutetur gravium problematum nostrae aetatis, eorum ethicas et religiosas mensuras praesertim attendens. Cum res postulabit, Universitati Catholicae audendum erit incommodas dicere veritates, quae communi sensui non blandiuntur, sed tamen ad verum societatis bonum servandum necessariae sunt.

33. Plane ante omnia considerandi sunt et ponderandi, ad christianam rationem, valores et praevalentes in societate inque praesenti cultura normae, necnon horum temporum societati officium ea ethica et religiosa principia nuntiandi, quae vitae humanae plenum tribuunt sensum. Aliud adiumentum est hoc, quo Universitas ad illam conferre potest anthropologiam christianam augendam, quae a persona Christi originem trahit et efficit ut creationis ac Redemptionis dynamismus in res ipsas vim habeat et in vitae quaestionum iustam solutionem.

34. Christianus ceteris serviendi spiritus ad iustitiam socialem provehendam omni Catholicae Universitati peculiaris est momenti, et docentibus participandus est et studentibus excolendus. Ecclesia firmiter in auctum insistit omnis viri omnisque mulieris integrum (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II, Sollicitudo Rei Socialis, 27-34). Evangelium Ecclesiae doctrina sociali explanatum, instanter invitat ad fovendam “progressionem populorum, qui maxime ab iniuria famis, egestatis, morborum domesticorum, ignorationis rerum abesse nituntur; qui largiorem bonorum societatem ab humanitate vitae profectorum expetunt, atque humanas suas proprietates postulant in opere ipso pluris aestimari; qui denique ad maiora incrementa constanter mentes intendunt” (PAULI VI Populorum Progressio, 1). Quaelibet Universitas Catholica animadvertat sibi esse re ad progressionem conferendum societatis in qua operatur; poterit, exempli causa, vias quaerere quibus Universitatis institutio iis omnibus pateat, qui ex ea fructum possint percipere, pauperibus imprimis vel qui ad coetus pertinent numero pauciores, qui ea ex more privati sunt. Eius insuper est, quantum potest, incrementum fovere Nationum prodeuntium.

35. In suo nisu his implicatis quaestionibus respondendi, quae tot humanae vitae et societatis aspectus contingunt, Universitas Catholica sociata opera utatur multiplicium academicarum disciplinarum, quae iam per se modo suo proprio in solutiones valent quaerendas. Cum praeterea singula Instituta copiae oeconomicae et personarum exiguitate laborent, praecipuum est Universitates Catholicas secum operam consociare in communibus pervestigationis consiliis captis cumque aliis et privatis et publicis Institutis. Quod ad hoc attinet et ad alias navitatum peculiarium Universitatis Catholicae regiones, momentum agnoscitur, quod variae Universitatum Catholicarum nationalium et internationalium habent consociationes. Ex his est speciali modo memorandum munus Foederationis Internationalis Studiorum Universitatum Catholicarum, a Sancta Sede constitutae («Maximis ergo hisce studiorum domiciliis tam feliciter propagatis, perutile visum est ut eorum magistri et alumni in communem quandam consociationem coalescerent, quae, Summi Pontificis, utpote omnium Patris et Doctoris, auctoritate suffulta, collatis consiliis iunctaque opera lumen Christi impensius diffunderet ac dilataret» - PII XII Litt. Apostolicae Catholicas Studiorum Universitates quibus constituta est Foederatio Internationalis Studiorum Universitatum Catholicarum: AAS 42 [1950] 386), quae fructuosam exspectat ab ea cooperationem.

36. Rationibus institutionis permanentis adultorum, docentes ad servitia consultationis parando, novis utendo communicationis instrumentis aliisque pluribus modis, Universitas Catholica efficere potest ut cognitionis humanae crescens summa et melior in dies fidei intellectus ampliori sint praesto multitudini, ita Universitatis servitia trans ambitum proprie academicum transferens.

37. Societati in serviendo, potius colloquendum erit, ut par est, cum ordine academicorum, eruditorum, scientiae cultorum eius regionis, in qua Universitas Catholica operatur. Dialogi formae exquisitae et cooperationis fovendae sunt inter Universitates Catholicas ceterasque Nationis Universitates pro profectu, pro mutua culturarum comprehensione, pro tuenda rerum natura, oecologica cum conscientia internationali.

Una cum ceteris privatis et publicis Institutis Universitates Catholicae per superiorem educationem perque investigationem communi serviunt bono; variorum Institutorum generum unum sunt, ad liberam expressionem diversitatis culturae necessariorum, et ad provehendum in societate et in mundo mutuae necessitudinis sensum intendunt. Iure ergo eae a civili societate et a publicis Auctoritatibus approbationem exspectant et suae autonomiae institutionalis suaeque academicae libertatis tutelam. Idem praeterea iis ius est quoad oeconomicam sustentationem, quae quidem necessaria est, ut tuto superesse possint et progredi.  

2. Actio pastoralis ad Universitatem pertinens  

38. Actio pastoralis ad Universitatem pertinens navitas illa est Universitatis, quae Communitatis eiusdem participibus opportunitatem praebet componendi studium academicum negotiaque Academiam attingentia cum principiis religiosis et moralibus, sicque vitam cum fide componendi. Ea munus Ecclesiae ad effectum adducit in Universitate, et in eius navitate inque eius inhaeret structura. Universitatis Communitas, quae indolem catholicam Instituti provehendam curet, erit huius rationis pastoralis conscia modosque sentiet, quibus eadem ratio ad omnes suas navitates vim possit habere.

39. Ut, pro sua natura, Universitatis Communitas suam significet catholicam indolem, debet suas actiones cotidianas imbuere fide, in meditatione et precatione gravia tempora ponendo. Ita huius Communitatis sodalibus catholicis commoditates praebebuntur in vita sua doctrinam et exercitationem catholicam appropriandi. Confirmabuntur hi namque ad participandam sacramentorum celebrationem, Eucharistiae praesertim sacramentum, tamquam cultus communis actum perfectissimum. Eae academicae Communitates, in quibus non pauci sint, qui ad diversas pertineant Ecclesias, ecclesiales Communitates, vel alias religiones eorum incepta ad meditandum et precandum verebuntur, eorum fidem tutantes.

40. Qui in actionem pastoralem ad Universitatem spectantem incumbunt professores et studentes adhortentur, ut magis conscii sint suscepti officii erga illos, qui in corporum et animorum dolore sunt. Christi sequentes exemplum, peculiari modo pauperioribus prospiciant iisque, qui propter iniustitiam in regione oeconomica, sociali, culturali, religiosa patiuntur. Hoc officium praesertim in Communitate academica exercendum est, sed etiam extra eandem explicari potest.

41. Actio pastoralis Universitatem contingens necessaria est opera, cuius gratia alumni catholici, in suis explendis baptismalibus promissis, praeparari possunt ad actuose vitam Ecclesiae participandam. Potest equidem conferre ad augendam et alendam matrimonii vitaeque familiaris veram aestimationem, vocationes ad sacerdotium et ad vitam religiosam excitare, christianum sollicitare laicorum munus et quamlibet Evangelii spiritu activitatem permeare. Concordia actionis pastoralis Universitatem attingentis cum Institutis quae in Ecclesia particulari operantur, Episcopo moderatore aut probatore, communi sane utilitati proderit (Codex Iuris Canonici ita enuntiat communia Episcopi erga studentes Universitatum officia: «Episcopus dioecesanus impensam habeat curam pastoralem studentium, etiam per paroeciae erectionem, vel saltem per sacerdotes ad hoc stabiliter deputatos, et provideat ut apud universitates, etiam non catholicas, centra habeantur universitaria catholica, quae iuventuti adiutorio sint, praesertim spirituali» - Codex Iuris Canonici, can. 813).

42. Complures Consociationes et Motus vitae spiritalis atque apostolicae, potissimum qui proprie pro studentibus conditi sunt, magno pondere esse possunt ad incrementum aspectuum pastoralium vitae Universitatis.  

3. Dialogus culturalis  

43. Natura sua Universitas culturam provehit indagatione, ad loci culturam subsequentibus aetatibus prodendam praeceptione adiuvat, suis institutoriis servitiis incepta fovet ad culturam spectantia. Toti patet humanae experientiae, ad dialogum parata et a qualibet cultura discendum. Hunc Universitas Catholica processum participat copiosam praebendo culturalem Ecclesiae experientiam. Insuper conscia humanam culturam Revelationi patere rebusque hominum naturam transcendentibus, Universitas Catholica locus est primarius et proprius fructuosi Evangelii cum cultura dialogi.

44. Ea Ecclesiae hoc admodum dialogo assidet, illam adiuvando ad melius diversas culturas cognoscendas, ad harum probanda et improbanda, cernenda, ad vere humanas accipiendas contributiones, ad instrumenta excolenda, quibus hominibus certae et definitae culturae comprehensibiliorem reddat fidem («Pariter Ecclesia, decursu temporum variis in condicionibus vivens, diversarum culturarum inventa adhibuit, ut nuntium Christi in sua praedicatione ad amnes gentes diffundat et explicet, illud investiget et altius intellegat, in celebratione liturgica atque in vita multiformi communitatis fidelium melius exprimat» - Gaudium et Spes, 58). Si verum est Evangelium aequari non posse cum cultura, quin contra omnes transcendere culturas, nihilominus “Regnum, quod Evangelio nuntiatur, in vitae usum deducitur ab hominibus, qui sua certa cultura imbuti sunt, atque in Regno aedificando necessario usurpanda sunt quaedam elementa culturae et humanarum culturarum” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 20; cfr. Gaudium et Spes, 58). “Fides, quae in margine eius se collocaret quod est humanum, ideoque eius, quod est cultura, fides esset quae plenitudinem non redderet eorum, quae Verbum Dei enuntiat et revelat; fides obtruncata, immo peior, fides iam se ipsam abrogans” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio Metellini, in Columbia, habita ad homine culturas excultos, studentes et eos omnes qui in studiorum Universitatibus operam novant suam, 3, die 5 iul. 1986: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX, 2 (1986) 171; cfr. quoque Gaudium et Spes, 58).

45. Universitas Catholica debet plus plusque intendere considerationem in culturas mundi huius aetatis, sicut et in varias traditiones culturales quae sunt in Ecclesia, ut continuo faveat et utili dialogo inter Evangelium et praesentem societatem. In normis quae culturae cuiusque auctoritatem nota distinguunt, principatum habent sensus personae humanae, eius libertas, eius dignitas, eius officii conscientia eiusque ad res hominis naturam transcendentes apertura. Cum personae observantia coniunctum est eminens familiae bonum, quae omnis humanae culturae est cellula primaria.

Universitates Catholicae cernere nitantur et bene ponderare culturae hodiernae studia et repugnantias, ut eam ad personarum et populorum integram progressionem aptiorem reddant. Praesertim idoneis investigationibus altius perscrutentur vim, quam recens technologia et praesertim communicationis socialis instrumenta, in personas habent, in familias, in instituta et in novae culturae summam.

Translaticiae culturae in sua ipsarum natura tuendae sunt, eas adiuvando ut “valores”, qui dicuntur, huius aetatis accipiant, suo non neglecto patrimonio, quod est totius humanae familiae bonum. Universitates in locis sitae more tradito culturalibus, diligenter conentur eorundem locorum culturas cum utili recentiorum culturarum concursu temperare.

46. Peculiariter interest Universitatis Catholicae ut inter doctrinam christianam et scientias huius temporis dialogus instituatur. Quod quidem homines postulat singulis in disciplinis peculiariter versatos simulque apta praeditos theologica formatione habilesque quaestionibus epistemologicis obeundis, quae ad nexus pertineant fidei cum ratione. Hic dialogus tum physicas scientias attingit, tum humanas, quae nova implicataque problemata ponunt philosophica et ethica. Christianus investigator ostendere debet humanam intellegentiam veritate ditescere superiore, quae ex Evangelio proficiscitur: “Intellegentia non minuitur sed, contra, stimulatur et confirmatur interiore illo fonte altae comprehensionis, quae Verbum Dei est, et «valorum» ordine, qui inde oritur . . . Modo suo unico Universitas Catholica prodest ad declarandam spiritus praestantiam, cui non licet sine sui exitii discrimine alii rei servire, quae non sit veritatis inquisitio” (PAULI VI Allocutio ad Delegatos Foederationis Internationalis Studiorum Universitatum Catholicarum, die 27 nov. 1972: Insegnamenti di Paolo VI, X, (1972) 1207).

47. Praeter culturalem dialogum Universitas Catholica, proprios sui observando fines, diversos religiosos-culturales contextus considerando et normas sequendo a legitima Auctoritate Ecclesiastica latas, dialogo oecumenico potest utilis esse, ad unitatem omnium christianorum quaerendam, adque dialogum instituendum inter religiones, sicque adiuvare ad cernenda bona spiritalia, quae in ceteris religionibus insunt.  

4.Evangelizatio  

48. Ecclesiae primum munus est ita Evangelium praedicare, ut nexui fidei caveatur cum vita, tum in singulis, tum in sociali culturali contextu, in quo homines vivunt, operantur et inter se communicant.

Evangelizatio significat “Bonum Nuntium exportare in omnes usque coetus generis humani, ut, dum hoc propria via intrinsecus penetrat, humanitatem ipsam novam efficiat . . . non solum quidem Ecclesiae interest Evangelium praedicare in latioribus semper locorum finibus illudve hominum multitudinibus usque maioribus, sed ipsius etiam Evangelii potentia tangere et quasi evertere normas iudicandi, bona quae plus momenti habent, studia ac rationes cogitandi, motus impulsores et vitae exemplaria generis humani, quae cum Dei verbo salutisque consilio repugnant” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 18-19).

49. Quaevis Catholica Universitas pro sua natura magnum fert auxilium Ecclesiae in evangelizationis opere. Agitur enim vitale testimonium Instituti proprium, Christo dandum eiusque nuntio, tam necessario in culturis saecularismo, qui dicitur, notatis, aut ubi Christus eiusque nuntius nondum noti sunt.

Insuper Catholicae Universitatis onnia opera praecipua iunguntur et accommodantur Ecclesiae muneri evangelizandi: pervestigatio videlicet effecta nuntio christiano illuminante, qui nova humana inventa hominibus commodet et societati; formatio in contextu fidei perfecta, quae idoneas reddat personas ad iudicium rationale et criticum consciasque transcendentis personae humanae dignitatis; institutio professionibus exercendis, quae valores ethicos complectatur et sensum servitii personis et societati praestandum; dialogus cum cultura, qui meliori fidei cognitioni faveat; indagatio theologica, quae fidem adiuvet in se exprimenda per sermonem novum.

“Ecclesia, propterea quod sibi magis magisque conscia fit salvifici sui muneris in universo hoc orbe terrarum, cupit coniunctas sibi habere has sedes institutionis; vult illas praesentes esse efficaciterque operari ad verum Christi nuntium disseminandum” (EIUSDEM Allocutio ad Praesides atque Rectores Universitatum Societatis Iesu, 2, die 6 aug. 1975: Insegnamenti di Paolo VI, XIII (1975) 812. Die 25 aprilis 1989, alloquentes nos participes Conventus Internationalis de Catholicis Universitatibus, haec addidimus: «In Catholica Universitate Ecclesiae munus evangelizandi et munus investigandi atque docendi sunt inter se coniucta et composita simul»: cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Convenutm Internationalem de Catholicis Universitatibus, 5, die 25 apr. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 1 (1989) 940 s.).  

Pars Altera  

NORMAE GENERALES  

Articulus 1  

Harum Normarum Generalium natura  

§ 1.Hae Normae Generales nituntur Codice Iuris Canonici (Cfr. praesertim Codex Iuris Canonici, caput: «De Catholicis Universitatibus aliisque Studiorum Superiorum Institutis», cann. 807-814), cuius ulterior explicatio sunt, et additiciis Ecclesiae legibus, firmo iure Sanctae Sedis auctoritatem suam interponendi cum id necessarium sit. Eae valent in omnes Universitates Catholicas inque Instituta Catholica Studiorum Superiorum totius orbis terrarum.

§ 2. Normas Generales in singulis locis et regionibus applicare debent Conferentiae Episcopales et cetera Consilia Hierarchiae Catholicae (Conferentiae Episcoporum constitutae sunt in Latino Ritu. Alii Ritus alia habent Consilia Catholicae Hierarchiae) convenienter cum “Codice Iuris Canonici” cumque legibus ecclesiasticis additiciis, ratione habita Statutorum cuiusque Universitatis vel Instituti et - prout fieri potest et opportunum est - etiam iuris civilis. Post inspectionem Sanctae Sedis (Cfr. Codex Iuris Canonici, can 455 § 2), hae locorum aut regionum, “Ordinationes” valebunt in omnes Universitates Catholicas et in Instituta Catholica Studiorum Superiorum regionis, exceptis Universitatibus et Facultatibus Ecclesiasticis: quae quidem, pariter ac Facultates Ecclesiasticae ad Universitatem Catholicam pertinentes, normis reguntur Constitutionis Apostolicae “Sapientia Christiana” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sapientia Christiana. Universitates et Facultates Ecclesiasticae sunt quae ius habent academicos conferendi gradus auctoritate Sanctae Sedis).

§ 3.Universitas, constituta vel approbata a Sancta Sede, a Conferentia Episcopali vel ab alio Consilio Hierarchiae Catholicae, vel ab Episcopo dioecesano, has Normas Generales earumque applicationes, locales et regionales, inserere debet instrumentis ad suum regimen pertinentibus suaque vigentia Statuta tum ad Normas Generales accommodare tum ad earum applicationes et legitimae Auctoritati ecclesiasticae approbanda proponere. Ceterae quoque Universitates Catholicae, quae videlicet non sunt memoratis formis institutae, concorditer cum loci Auctoritate ecclesiastica, has Normas Generales, earumque locales et regionales applicationes in usum suum convertent et instrumentis inserent ad suum regimen attinentibus et - quantum fieri poterit - sua vigentia Statuta tum his Normis Generalibus, tum earum applicationibus accommodabunt.  

Articulus 2

Universitatis Catholicae natura

§ 1.Universitas Catholica, sicut quaelibet Universitas, est studiosorum communitas, quae variarum humanae cognitionis regionum partes agit. Pervestigationi se dedit, institutioni variisque servitiorum formis, cum eius munere culturali consentaneis.

§ 2.Universitas Catholica, qua catholica, suam pervestigationem, institutionem ceteraque opera propositis, principiis et moribus catholicis perfundit et exsequitur. Est Ecclesiae coniuncta aut certo vinculo constitutivo et legitimo, aut ex officio institutionali ab eius sponsoribus sumpto.

§ 3.Quaelibet Universitas Catholica debet suam catholicam indolem significare vel sui muneris enuntiatione, vel alio apto instrumento publico, nisi aliter concessum sit a competenti Auctoritate ecclesiastica. Quaerere sibi debet, praesertim per suam structuram suasque leges, instrumenta ad illam naturam exprimendam atque servandam iuxta § 2.

§ 4.Institutio catholica et disciplina catholica debent vim habere ad omnes actiones Universitatis, cum tamen cuiusque personae libertas conscientiae sit omnino reverenda (Cfr. Dignitatis Humanae, 2). Omnis actus publicus Universitatis consentaneus esse debet eius naturae catholicae.

§ 5.Universitas Catholica autonomiam possidet necessariam ad propriam sui naturam excolendam suumque munus persequendum. Pervestigationis et institutionis libertas agnoscenda et observanda est pro principiis et methodis cuiusque disciplinae propriis, dummodo personarum et Communitatis iura protegantur, intra postulata veritatis et boni communis (Cfr. Gaudium et Spes, 37; cfr. Gravissimum Educationis, 10).  

Articulus 3  

Universitatis Catholicae erectio  

§ 1.Universitas Catholica erigi aut approbari potest a Sancta Sede, a Conferentia Episcopali, aut ab alio Hierarchiae Catholicae Consilio, ab Episcopo dioecesano.

§ 2.Episcopo dioecesano consentiente Universitas Catholica erigi potest etiam ab Instituto Religioso aut ab alia persona iuridica publica.

§ 3. Universitas Catholica ab aliis personis ecclesiasticis aut a laicis erigi potest. Eiusmodi Universitas poterit Universitas Catholica haberi solummodo competenti Auctoritate ecclesiastica probante, secundum condiciones, quas partes pactae erunt.

§ 4.In casibus, quorum mentio fit in §§ 1 et 2, Statuta competenti ecclesiasticae Auctoritati probanda erunt (Sive erectio huisce Universitatis sive condiciones iuxta quas potest haberi Universita Catholica debent respondere normis directoriis praestitutis ab Apostolica Sede, a Conferentia Episcoporum vel ab alio Catholicae Heirarchiae Coetu).  

Articulus 4

Universitatis Communitas

§ 1.Onus tuendi et confirmandi Universitatis indolem catholicam spectat imprimis ad ipsam Universitatem. Quamvis hoc onus impositum sit imprimis Universitatis Auctoritatibus (additis, ubi sint, Magno Cancellario et/aut Consilio rebus administrandis praeposito vel Corpore alio idem valente), participatur diverso gradu etiam ab omnibus Communitatis sodalibus, ideoque postulat ut conquirantur aptae ad Universitatem personae, praecipue professores et administratores, quae promptae sint et idoneae ad hanc indolem fovendam. Universitatis Catholicae indoles intime coniuncta est cum professorum qualitate et doctrinae catholicae observantia. Legitimae Auctoritatis est duabus his principalibus condicionibus invigilare, iuxta praescripta Codicis Iuris Canonici (Canon 810 Codicis Iuris Canonici definit onera competentis Auctoritatis de hac re: «§1. Auctoritati iuxta statuta competenti officium est providendi ut in universitatibus catholicis nominentur docentes qui, praeterquam idoneitate scientifica et paedagogica, doctrinae integritate et vitae probitate praestent utque, deficientibus his requisitis, servato modo procedendi in statutis definito, a munere removeantur. § 2. Episcoporum conferentiae et Episcopi dioecesani, quorum interest, officium habent et ius invigilandi, ut in iisdem universitatibus principia doctrinae catholicae fideliter serventur». Cf. etiam, in generalibus normis huiusce Constitutionis, Art. 5, 2).

§ 2.Omnes docentes et administratores, id temporis cum nominantur, monendi sunt de Instituti indole catholica deque eius consectariis, itemque de suo officio hanc indolem provehendi aut, saltem, observandi.

§ 3.Modis, diversis academicis disciplinis congruentibus, omnibus catholicis docentibus fideliter accipiendae sunt, ceterisque omnibus docentibus observandae, doctrina et de morum disciplina catholica, tum in pervestigando tum in instituendo. In primis theologi catholici, conscii se Ecclesiae persequi mandatum, fideles sint erga Ecclesiae Magisterium, uti Sacrarum Litterarum et Sacrae Traditionis interpretem authenticum (Cfr. Lumen Gentium, 25; cfr. Dei Verbum, 8-10; cfr. Codex Iuris Canonici, can. 812: «Qui in studiorum superiorum institutis quibuslibet disciplina tradunt theologicas, auctoritatis ecclesiasticae competentis mandatum habeant oportet»).

§ 4.Docentes et administratores ad alias Ecclesias, Communitates ecclesiales vel religiones pertinentes, iique qui nullam profitentur fidem religiosam omnesque studentes, Universitatis indolem catholicam agnoscere et revereri obstringuntur. Ne haec Universitatis vel Instituti Superioris catholica indoles in periculum discrimenque vocetur, caveatur ne docentes non catholici pars fiant maior in Universitate vel Instituto, quae catholica sunt et manere debent.

§ 5.Studentium educatio debet perfectionem academicam et professionalem componere cum formatione ad principia moralia et religiosa atque cum doctrinae socialis Ecclesiae cognitione. Ratio studiorum pro unaquaque professione comprehendere debet convenientem ethicam formationem ad professionem, ad quam illa praeparat. Efficiatur praeterea ut omnes studentes possint doctrinae catholicae scholas audire (Cfr. Codex Iuris Canonici, can 811, § 2).

Articulus 5

Universitas Catholica in Ecclesia

§ 1.Quaevis Catholica Universitas communionem retinere debet cum Ecclesia universa cumque Sancta Sede; arcte debet esse coniuncta cum Ecclesia particulari, praesertim cum Episcopis dioecesanis regionis vel nationis, ubi exsistit. Pro sua Universitatis indole, Universitas Catholica ad operam Ecclesiae evangelizationis conferet.

§ 2.Cuiusque Episcopi munus est bonae administrationi favere Catholicarum Universitatum dioecesis suae, eique ius et officium est invigilandi earum indoli catholicae servandae et firmandae. Si quoad hanc necessariam condicionem quaestiones oriantur, Episcopus loci consilia capiat, quae opus sint ad eas solvendas, concorditer cum legitimis Auctoritatibus academicis et congruenter statutis procedendi rationibus (Quod attinet ad Universitates, de quibus I art. 3, §§ 1 et 2, hae rationes definiendae sunt in Statutis ab austoritate ecclesiastica probatis. Quod autem ad reliquas Catholicas Universitatespertinet, eaedem sunt decernendae a Conferentiis Episcoporum vel a ceteris Coetibus Catholicae Hierarchiae) ac - si necesse sit - cum Sanctae Sedis auxilio.

§ 3.Certis temporibus quaelibet Universitas Catholica, de qua in art. 3, §§ 1 et 2, ad competentem ecclesiasticam Auctoritatem referre debet de Universitate deque eius operibus. Ceterae Universitates Catholicae de his rebus certiorem facere debent Episcopum dioecesis, in qua posita est Instituti sedes praecipua.

Articulus 6

Actio pastoralis ad Universitatem pertinens

§ 1.Universitas Catholica provehere debet curam pastoralem sodalium Communitatis Universitatis et, praesertim, incrementum spiritale eorum, qui fidem catholicam profitentur. Eae viae praeferendae sunt, quae prosint formationi humanae et professionali harmonice sociandae, in luce catholicae doctrinae, cum valoribus religiosis, eo fine ut cognitiones per intellectum acquisitae cum religioso vitae momento iungantur.

§ 2.Personarum idonearum sufficiens numerus - sacerdotum, religiosorum, religiosarum et laicorum - nominetur, qui actioni proprie pastorali prospiciat pro Communitate Universitatis, quae explicanda erit convenienter actioni pastorali Ecclesiae particularis cumque eius auxilio, Episcopo dioecesano moderante vel approbante. Omnes Communitatis Universitatis sodales invitandi sunt ut actioni pastorali ad Universitatem pertinenti operam dent eiusque incepta participent.  

Articulus 7  

Cooperatio  

§ 1.Quo implicatae hodiernae societatis quaestiones melius oppetantur, et Universitatum vel Institutorum indoles catholica confirmetur, oportet cooperatio provehatur regionalis, nationalis et internationalis in pervestigatione, in institutione inque ceteris Universitatis operibus, omnium Universitatum Catholicarum, etiam Universitatum et Facultatum Ecclesiasticarum (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 820; cfr. quoque IOANNIS PAULI PP. II Sapientia Christiana, Ordinationes, art. 49). Haec cooperatio, ut par est, provehenda est etiam inter Universitates Catholicas et alias Universitates atque Instituta rebus investigandis et docendis, tum publica, tum privata.

§ 2.Universitates Catholicae, cum id fieri poterit congruenterque doctrinae catholicae principiis, in consiliis publicis inque Institutorum nationalium et internationalium propositis intersint, quae pro iustitia, incremento et progressui capessuntur.

Normae temporariae  

Articulus 8  

Haec Constitutio valere coeperit die 1 anni academici 1991.  

Articulus 9

Constitutionis exsecutio demandata est Congregationi de Institutione Catholica, cuius erit prospicere et necessarias ad id normas prodere.

Articulus 10

Congregationis de Institutione Catholica officium erit, cum procedente tempore id adiuncta requirent, mutationes proponere in hanc Constitutionem inducendas, ut haec continenter ad novas necessitates apta sit Universitatum Catholicarum.

Articulus 11

Leges particulares vel consuetudines, quae nunc vigent et huic Constitutioni contrariae sunt, abrogantur. Item abrogantur privilegia ad hoc usque tempus a Sancta Sede personis physicis et moralibus concessa, quae eidem huic Constitutioni contraria sunt.

CONCLUSIO  

Munus, quod Ecclesia magna cum spe Universitatibus Catholicis concredit, culturalem et religiosam habet significationem magni momenti, quin immo maximi, cum ipsa humani generis futura contingat. Renovatio, quae ab Universitatibus Catholicis postulatur, has habiliores reddet ad satisfaciendum officio Christi nuntium afferendi hominibus, societati, culturis: “Quaevis humana res, singularis et socialis, a Christo est liberata: tum personae, tum hominum actiones, quorum cultura altissima est expressio et propria. Ecclesiae actio salvifica in culturas perficitur, in primis, per personas, familias, et educatores . . . Iesus Christus, Salvator noster, lucem suam spemque suam iis omnibus praebet, qui scientias, artes, litteras colunt multasque culturae hodiernae confirmatas regiones. Omnes idcirco Ecclesiae filii et filiae conscii fieri debent sui muneris et perspicere Evangelii vim posse mentes valoresque principales pervadere et regenerare, qui singulas culturas perfundunt, sicut et opiniones animarumque habitus qui ex eis oriuntur” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Pontificium Consilium de Cultura, 2, die 13. ian. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, Xii, 1 (1989) 90 s.).

Vehementissima cum spe hoc Documentum vertimus ad omnes viros omnesque mulieres qui, multimodis, in grave munus insistunt institutionis superioris catholicae.

Carissimi Fratres et Sorores, Nostrum hortamentum Nostraque fiducia vos prosequantur in duro vestro cotidiano labore, maiore in dies, urgentiore, necessario ad evangelizationis causam, ad culturae et culturarum futura. Ecclesiae et mundo vestrum testimonium et intellegens vestra opera, libera et officii conscia, opus sunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Augusti, in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis in caelum, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top