 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BATTERIENSIS*
QUIBUSDAM LOCIS AB EPARCHIA TIRUVALLENSI DETRACTIS NOVA CONDITUR EPARCHIA
NOMINE BATTERIENSIS, IN INDIA
Constat Paulum VI, Decessorem Nostrum bo.me., precibus auditis quas ei
adhibuerat Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, haud ita pridem
statuisse ut, quibusdam ab Eparchia Tiruvallensi detractis locis nominatim
descriptis, nova iisdem Eparchia erigeretur proprio ac distincto nomine
nuncupanda ; neque Nos latet eamdem rem etiam a postremo Decessore Nostro Ioanne
Paulo I confirmatam esse. Hanc ob causam, decretum considerantes profuturum ad
pastorales curas Christifidelium in illis regionibus degentium, non dubitavimus
quin id Nosmet ipsi ratum omnino haberemus. Per has igitur Litteras Nostras
haec, quae sequuntur, statuta decretaque habeantur. Confirmamus et iubemus ut
civilibus regionibus, vulgo «Malapuram » et « Kozhikode » et « Cannanore » et «
Nilgiris » et « Mysore » et « Coorg » et « Mandya » et « Hassan » et « South
Canara » et « Chikmagalur » et « Shimoga » appellatis, dehinc ab Eparchia
Tiruvallensi seiunctis, condatur nova Eparchia Batteriensis nuncupanda,
cuius sedes erit in ipsa urbe Battery, ubi et cathedralis sacra aedes
constituetur. Nova ista Eparchia suum sibi habebit Seminarium minus, quod
optandum est ut quam primum ibi excitetur. Eadem praeterea, ut Ecclesia
suffraganea, Sedi metropolitanae Trivandrensi posthac obnoxia erit. Has Nos
Litteras Apostolicas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Octobris anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.
|
IOANNES
Card. VILLOT Secretarius Status |
PETRUS PAULUS Card. PHILIPPE
S. Congr. pro
Ecclesiis Orientalibus
Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 1, pp. 5-6
© Copyright 1978- Libreria Editrice Vaticana
|