The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IEQUIEANA*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A DIOECESIBUS AMARGOSENSI AC
 VICTORIENSI DE CONQUISTA
, DIOECESIS IEQUIEANA IN BRASILIA CONDITUR

 

Quo absolutius atque certius spiritalibus commoditatibus Christifidelium suarum dioecesium prospiceretur, Venerabiles Fratres Alair Vilar Fernandes de Melo Episcopus Amargosensis et Climerius Almeida de Andrade Episcopus Victoriensis de Conquista postulaverant ut suis ex dismembratis dioecesibus nova alia constitueretur. Summus Pontifex Paulus PP. VI, Decessor Noster, consulto auditoque antea Venerabili Fratre Carmelo Rocco Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano necnon Apostolico Nuntio in Brasilia, preces illas ad Se delatas benigne quidem exaudiendas censuit secundum sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium praepositorum negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis. Quocirca, de plenitudine suae potestatis Apostolicae, seiunxit a dioecesi Amargosensi integrum istud territorium quod secundum legem civilem complectitur municipia vulgo appellata : Jequié, Brejões, Nova Itarana, Santa Inés, Irajuba, Cravolândia, Jaguaquara, Itiruçú, Itaquara, Maracãs, Marcionílio Souza, Planaltino, Lafaiete, Coutinho, Jitaúna, Itagí et Aiquara; similiter segregavit a dioecesi Victoriensi de Conquista totum illud territorium quod iure civili circumscribitur municipiis ita vocatis : Manoel Vitorino, Boa Nova, Itagira et Dario Meira. Quibus ex locis separatis novam condidit dioecesim Iequieanam deinceps nuncupandam eisdemque finibus terminandam quibus memorata omnia municipia simul sumpta continentur. Cathedralem huius novae dioecesis sedem erexit in urbe Jequié ubi templum Sancto Antonio Patavino dicatum ad condicionem ac dignitatem ecclesiae cathedralis legitimis cum iuribus evexit. Dioecesim eam Iequieanam suffraganeam fecit archidioecesi Sancti Salvatoris in Brasilia eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Salvatoris in Brasilia subiecit. Eidem autem Episcopo non modo congruentia iura tribuit verum etiam officia residentium Ordinariorum imposuit, dum episcopalem mensam a Curiae emolumentis fideliumque donis et bonorum portione iuxta normam canonis 1500 Codicis Iuris Can. constituit. Praeterea decrevit ut in eadem dioecesi pro canonicorum collegio alias per Litteras Apostolicas condendo iam consultores dioecesani eligi possent, atque etiam ut, quod ad seminarium sacrorumque alumnorum institutionem tunc spectavit observarentur praescripta iuris communis, ratione praesertim habita normarum Decreti Concilii Vaticani Secundi « Optatam totius » et regularum a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica editarum ; lecti autem Seminarii discipuli ut Romam mitterentur apud Pontificium Collegium Pianum Brasilianum philosophicis et theologicis studiis altius erudiendi. Item edixit, quod ad dioecesis regimen attinuit et ad administrationem rerum et Vicarii Generalis electionem aliaque id genus, sacros canones illuc respicientes ad amussim esse servandos; insuper, sic dioecesi condita Jequieana, iam eo ipso sacerdotes eidem ecclesiae adscriptos putari debere in cuius finibus officium vel beneficium ecclesiasticum haberent, ceteros vero clericos seminariique tirones illam ad ecclesiam pertinere in cuius territorio legitimum haberent domicilium. Acta denique et documenta dioecesim Iequieanam tangentia eiusque clerum fideles et bona temporalia iussit ad novae dioecesis curiam transferri e curiis Amargosensi ac Victoriensi de Conquista ubi in tabulario proprio adservarentur. Quae singula ad exsequenda consilia destinavit Venerabilem Fratrem Carmelum Rocco, quem diximus vel etiam delegatum ab eo sacerdotem mandavitque simul ut perfecti rite negotii documenta consentanea ad Sacram Congregationem pro Episcopis transmitterentur usitato more signata sigilloque impressa. De iis tamen, quae supra scripta sunt, nec ipse Paulus VI nec successor eius Ioannes Paulus I dare foras potuerunt congruentes Apostolicas Litteras quoniam morte intercepti erant. Nos ergo ad supremam Apostolorum Principis Cathedram nuper provecti volumus rata prorsus esse per hasce ipsas Litteras Apostolicas omnia quae ab illis Decessoribus Nostris decreta sint idque fieri iubemus Nostra ipsorum auctoritate apostolica, contrariis quibusvis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo duodeoctogesimo, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES Card. VILLOT
      Secretarius Status

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro
Episcopis Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 2, pp. 85-87

 

© Copyright 1978- Libreria Editrice Vaticana

 

top