The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ITABUNENSIS*

IN BRASILIAE FINIBUS NOVA DIOECESIS CONDITUR
ITABUNENSIS NOMINE, DETRACTIS
NONNULLIS TERRITORIIS AB ECCLESIA ILHEOSENSI

 

Benignissimo Dei consilio ad apicem sacerdotalis potestatis evecti, id unum studemus, in hac una re potissimum diligentiam viresque Nostras collocamus, quo modo nempe catholicae familiae aptiore ratione provideamus, quam Christus redemit suo sanguine (Cfr. Act. 20, 28). Cui sane, quo maiora hac nostra aetate pericula imminent, eo sunt firmiora praesidia comparanda. Qua re, cum Venerabilis Frater Valfridus Tepe, Episcopus Ilheosensis, ab hac Petri Sede petivisset, audita Conferentia episcopali Brasiliensi, ut, sua dioecesi divisa, nova excitaretur; cumque id consilium Paulus VI, post auditos tum Venerabilem Fratrem Carmelum Rocco, Archiepiscopum titulo Iustinianopolitanum in Galatia et in Brasilia Apostolicum Nuntium, tum Venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositos, probaverit ; et Ioannes Paulus I confirmaverit, Nos, rata habentes quae iidem Summi Pontifices de negotio censuerint, haec apostolica potestate decernimus. Ab Ecclesia Ilheosensi sequentia municipia detrahimus, ut sunt per legem civilem circumscripta : Itabuna, Ibicaraí, Floresta Azul, Santa Cruz da Vitória, Firmino Alves, Itororó, Itapé, Buerarema, Itajú do Colônia, Una, Camacă, Pau Brasil, Mascote, Canavieras, Potiraguá, Itapebí, Itagimirim, et Belmonte ; quibus profecto novam dioecesim condimus, cuius templum cathedrale illud erit quod est S. Ioseph dicatum in urbe Itabuna, in qua etiam Episcopus sedem suam collocabit. Constitutam dioecesim Itabunensem Sedi metropolitanae Sancti Salvatoris in Brasilia suffraganeam facimus, item eius Antistitem sacro illius Metropolitae. Volumus praeterea ut Collegium Canonicorum condatur iuxta praescripta per alias Litteras edenda ; quamdiu vero hoc fiat, Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopum opera atque consilio iuvent, ad normam iuris. Mensam episcopalem constituent tum bonorum pars quae dioecesi Itabunensi advenient iuxta canonem 1500 C.I.C., tum fidelium liberae collationes, tum etiam Curiae emolumenta. Ad Seminarii constitutionem quod attinet ac disciplinam clericorum, serventur leges iuris communis, ratione habita sive Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », sive regularum a Sacra Congregatione pro Institutione catholica statutarum. Cum vero iuvenes adoleverint, qui optimae spei erunt Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasiliense, philosophia atque sacra Theologia erudiendi ; idem autem de sacerdotibus statuimus, qui studia sua complere debeant. Simul ac praeterea, his Litteris ad effectum deductis, dioecesis Itabunensis condita fuerit, eo ipso sacerdotes ei addicantur Sedi in qua beneficium aut ofiicium habeant, ceteri vero sacerdotes atque Seminarii tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta deinde et documenta quae novam Ecclesiam eiusque fideles respiciant, Curiae Itabunensi mittantur ibique in tabulario religiose serventur. Ceterum, haec omnia quae mandavimus, Venerabilis Frater Carmelus Rocco exsequetur vel quem ipse legaverit, factis facultatibus necessariis. Qui vero rem gesserit, documenta exaret atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat. Has vero Litteras volumus in perpetuum esse ratas, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES Card. VILLOT
       Secretarius Status

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 1, pp. 6-8

 

© Copyright 1978- Libreria Editrice Vaticana

 

top