 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
HONIARANA*
NOVA IN SALOMONIIS INSULIS PROVINCIA ECCLESIASTICA
CONSTITUITUR, IN QUA CATHEDRALIS ECCLESIA HONIARANA METROPOLITANAE SEDIS
GRADU INSIGNITUR
« Laetentur insulae multae »; vere laetentur : nam spirante Dei gratia atque
praeconum Evangelii industria, christiana fides in Salomoniis Insulis ita currit
atque clarificatur (cfr. 2 Thes. 3, 1), ut visum sit Patribus
Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis, ibi
loci, quasi Ecclesia ad maturitatem pervenerit, novam Provinciam ecclesiasticam
condere, ad christianam religionem incrementis augendam, maxime quod recens
Insulae illae sui iuris factae sunt. Qua re, Nos, ad Beati Petri Sedem nuper
evecti, ea omnia rata habentes, quae Sacra Congregatio pro Gentium
Evangelizatione proposuit, haec quae sequuntur Apostolica Nostra potestate
decernimus dioeceses Honiaranam et Ghizotanam, seu totum territorium novae
Civitatis Insularum Salomoniarum, a metropolitanae Ecclesiae Rabaulensis iure
eximimus. Harum autem Ecclesiarum priorem in metropolitana dignitate
constituimus, altera erit ei suffraganea. Venerabilem Fratrem Danielem
Stuyvenberg Metropolitam Honiaranum haberi et esse placet. Ceterum haec, quae
decrevimus, Venerabilis Frater Andreas Cordero Lanza di Montezemolo,
Archiepiscopus titulo Anglonensis atque Apostolicus Delegatus in Salomoniis
Insulis, ad exitum deducet vel, quem ipse delegaverit, factis ad id necessariis
facultatibus. Re vero acta, documenta sincere exarata ad Sacram Congregationem
pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Haec quae per has Litteras
decrevimus, firma et efficacia esse foreque per saecula volumus, contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quinto mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.
|
IOANNES Card. VILLOT
Secretarius Status |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide
Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 2, pp. 87-88
© Copyright 1978- Libreria Editrice Vaticana
|