The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HOLGUINENSIS*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI S. IACOBI
IN CUBA, NOVA CONDITUR DIOECESIS, «HOLGUINENSIS» APPELLANDA

 

Omnium Ecclesiarum sollicitudo, qua pro Apostolico munere Nostro urgemur, postulat ut quae Christifidelibus saluti bene, prospere, feliciterque eveniant, ea sedulo studio prosequamur. Quam ob rem, cum Conferentia Episcopalis Cubana ab hac Apostolica Sede petierit, ut, divisa archidioecesi S. Iacobi in Cuba, nova dioecesis constitueretur, Nos, audita hoc super negotio sententia sive Venerabilis Fratris Marii Tagliaferri, Archiepiscopi titulo Formiani atque in eadem Republica Pro-Nuntii Apostolici, sive Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositi sunt, sequentia decernimus. Ab archidioecesi S. Iacobi in Cuba totum territorium civilis provinciae vulgo Holguín nuncupatae separamus itemque partem territorii civilis provinciae cui nomen Las Tunas, id est, municipia : Iobabo, Majibacoa, Manatí, Menéndez, Puerto Padre et Tunas ; quibus novam dioecesim condimus, Holguinensem appellandam iisdemque limitandam finibus quibus omnia municipia provinciae Holguin vulgo nuncupatae et provinciae cui nomen Las Tunas municipia illa, quae diximus, terminantur. Eius Sedem in urbe « Holguín » collocari censemus, cathedram vero episcopalem in templo paroeciali, quod ibi exstat Deo sacrum in honorem S. Isidori Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, poni, cui sane iura cathedralium sacrarum aedium tribuimus. Novam Ecclesiam Sedi metropolitanae S. Iacobi in Cuba suffraganeam facimus ; Episcopum, Metropolitae. Canonicorum Collegium constituatur iuxta normas per alias Apostolicas Litteras edendas. Interea vero Consultores dioecesani deligantur Episcopum consilio atque ope iuvaturi. Ad mensam quod attinet, efficiatur Curiae emolumentis, fidelium collationibus, bonis iisque, quae ei obvenient ex praescripto canonis 1500 C.I.C., ad archidioecesim S. Iacobi in Cuba hucusque pertinentibus. De Seminarii constitutione atque iuvenum educatione qui ad sacerdotium tendant, serventur leges canonicae, ratione habita tum decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », tum regularum a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica latarum ; cum vero alumni eo aetatis pervenerint, ut studiis theologicis atque philosophicis iam operam dare debeant, qui meliores fuerint Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum. Quod attinet ad novae dioecesis regimen et administrationem, item ad Vicarii Capitularis electionem, Sede vacante, similia, ius canonicum servetur. His praeterea Litteris ad exitum deductis, Sacerdotes ei Ecclesiae addicantur, in qua beneficium seu officium habeant ; ceteri clerici atque Seminarii tirones ei, in qua legitime degant. Acta denique et documenta congrua e tabulario Curiae S. Iacobi in Cuba ad Curiam Holguinensem transferantur, religiose custodienda. Haec quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Marius Tagliaferri, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos, perfectique negotii exarata documenta ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat, ex more signata sigilloque impressa. Praesentes vero Litterae firmae perpetuo erunt effectusque habebunt, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES Card. VILLOT
      Secretarius Status

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro
Episc. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 5, pp. 325-326

 

© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top