The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NETZAHUALCOYOTLENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS A TEXCOCENSI DIOECESI DISTRACTIS,
NOVA ERIGITUR DIOECESIS NETZAHUALCOYOTLENSIS, IN MEXICO

 

Plane Nobis conscii sumus Mexicanam Conferentiam Episcopalem, collatis cum sacro Pastore Texcocensi consiliis de provehenda evangelizatione inter fideles civilem regionem « Estado de México » incolentes, haud dubitavisse petere ab Apostolica hac Sede ut, quibusdam locis a dioecesi Texcocensi distractis, nova iisdem particularis conderetur Ecclesia. Nos idcirco, considerantes idem probari Venerabili Fratri Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lauriacensi atque in Mexico Delegato Apostolico, certiores etiam facti de eorum consensu, quorum intererat, eorumque qui id sua interesse contendebant, at praesertim mente Nostra rem agitantes istis profuturam Christifidelibus, constituimus, ut illae audirentur preces Nobis adhibitae. Eapropter, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E,. Cardinalium negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositorum deque plenitudine, qua fungimur, potestatis Apostolicae haec decernimus et iubemus, quae sequuntur. Ea loca, quibus constant civilia municipia « Amecameca », « Atlahutla », « Ayapango », « Cocotitlán », « Chalco », « Ecatzingo », « Ixtapaluca », « Juchitepec », « La Paz - Los Reyes », « Netzahualcoyotl », « Ozumba », « Temamatla », « Tenango del Aire », « Tepetlixpa » et « Tlalmanalco », a dioecesi Texcocensi separamus iisdemque quindecim omnino municipiis ita cognominatis legeque civili circumscriptis novam condimus dioecesim Netzahualcoyotlensem nuncupandam et Archidioecesi Mexicanae suffraganeam eiusque Episcopum metropolitico subicimus iuri Archiepiscopi pro tempore Mexicani. In urbe « Ciudad Netzahualcoyotl » episcopalem novae dioecesis sedem constituimus templumque paroeciale ibi exstans, Spiritui Sancto dicatum, Nos gradu et dignitate cathedralis templi praeditum declaramus, ei proinde sacroque Praesuli pro tempore Netzahualcoyotlensi honoribus et insignibus necnon privilegiis atque iuribus tributis, quae lege ecclesiastica omnibus cathedralibus dioecesium templis concessa sunt omnibusque Ecclesiarum Pastoribus ; iisdem tamen oneribus et officiis sacro novae dioecesis Praesuli impositis, quibus singuli astringuntur dioecesani Episcopi. Donec Netzahualcoyotlensis Ecclesia expers erit collegii Canonicorum seu Capituli Cathedralis, quod per alias Litteras Nostras profecto olim instituetur, cupimus atque facultatem facimus ut in locum eorum interea dioecesanus sufficiatur Consultorum coetus. De mensa episcopali decernimus, ut Curiae emolumentis constet et fidelium stipibus atque iusta bonorum portione, quae ei iure obvenient ex divisione ad mentem can. 1500 C.I.C. facienda. De exstruendo Seminario dioecesano deque sacrorum alumnis instituendis non modo serventur sacri canones, sed etiam normae Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » atque peculiares regulae a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutae. Ii autem sacrorum alumni, qui selecti fuerint ut philosophicis et theologicis disciplinis aptius instruantur, aut presbyteri ad sua studia explenda acciti, ad Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum mittantur in Urbe situm. De regimine dioecesis hodie erectae deque eius administratione, de eligendo Vicario Capitulari sede vacante, de aliis id genus, omnia serventur, de quibus in iure canonico cautum est. Statuimus praeterea ut illic, ad effectum deducta novae dioecesis erectione, presbyteri eidem censeantur Ecclesiae adscripti, in cuius ipsius finibus officium vel beneficium habent ; ceteri vero clerici atque Seminarii alumni ei addicantur dioecesi, in cuius finibus domicilium habent. Mandamus denique ut actorum documenta, quae tum ad erectam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles tum etiam ad bona pertinent temporalia, a Curia Texcocensi ad Curiam Netzahualcoyotlensem transferantur, ut ibi religiose in condendo tabulario custodiantur. Quae de singulis hic statuta praecepimus, ea omnia exsequatur memoratus Venerabilis Frater Hieronymus Prigione a Nobis deputatus huiusque rei causa facultatibus auctus, haud excepta facultate eiusdem mandati alicui presbytero subdelegandi. Omnibus peractis eorumque documentis exaratis, certa veraque singulorum actorum exempla, sueto more signata atque sigillo impressa, brevi ad Sacram Congregationem pro Episcopis transmittantur. Volumus has Litteras Apostolicas ratas esse et nunc et in posterum, quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

CAROLUS Card. CONFALONIERI
     Sacri Collegii Decanus

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro
Episcopis Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 5, pp. 329-330

 

© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top