The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SOPHIAE ET PHILIPPOPOLIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS SOPHIAE ET
PHILIPPOPOLIS AD DIOECESIS GRADUM EVEHITUR

 

Ex quo divina summi Dei providentia in beatissimi Petri cathedra collocati sumus, Christifidelium omnium patres atque pastores, ex eo sane nullam hac maiorem aut curam aut diligentiam adhibuimus, quam ut singulis Ecclesiis qua aptiore posset ratione, etiam per externam rerum dispositionem provideremus : semper enim forma ac temperatio Ecclesiarum accommodatior haud tenues consuevit afferre utilitates. Quam ob rem, cum Vicariatus Apostolicus Sophiae et Philippopolis, qui est in Bulgaria, anno millesimo septingentesimo quinquagesimo octavo conditus pro fidelibus ritus Latini, divina operante gratia, sparsum semen evangelicae veritatis strenue servaverit, visum est ad eius incrementum bene posse ad gradum et dignitatem dioecesis tolli posse. Placet ergo, post rem diu cum animo reputatam, Vicariatum Apostolicum Sophiae et Philippopolis in ordinem dioecesium redigere, factis nempe iuribus atque oneribus, quae circumscriptionibus ecclesiasticis huius generis iure fieri solent. Placet etiam novam dioecesim huic Apostolicae Sedi esse recto subiectam. Contrariis minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die tertio mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a Publicis Ecclesiae Negotiis

 PETRUS P. Card. PHILIPPE
S. Congr. pro
Eccl. Orient. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 9, pp. 637-638

 

Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top