 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AVASANA*
PRAEFECTURA APOSTOLICA AVASANA, IN AETHIOPIA, AD GRADUM ET DIGNITATEM
VICARIATUS APOSTOLICI EVEHITUR
Qui volente Deo ad summam Ecclesiae administrationem idcirco evecti sumus, ut
qua maxima fieri potest diligentia quae in eius utilitatem cederent
provideremus, non modo rectam et ingenuam doctrinam tradi curamus, in quam rem
praecipue missi sunt Apostoli in mundum universum, sed etiam illa, quae regimen
singularum Ecclesiarum externum respiciunt, apte disponi studemus, certum
habentes et per illud commoda haud minima manare posse. Qua re, cum in
Praefectura Apostolica Avasana res catholica incrementa ceperit, atque haud
minora sperentur in futurum tempus, bene fieri visum est, si eam ad gradum atque
dignitatem Vicariatus Apostolici eveheremus, iisdem servatis finibus eodemque
nomine. Ceterum per hanc elevationem etiam debitam laudem haberi Missionariis
Congregationis Sacri Cordis Iesu remur, qui bene ibi loci adlaboraverunt. Quae
cum ita sint, re bene considerata, audita sententia eorum, quorum oporteret,
itemque Sacrae Congregationis Christiano Nomini Propagando, Praefecturam
Avasanum, quae est in Aethiopia, in Apostolici Vicariatus formam redigimus,
eodem nomine iisdemque finibus. Ceterum, Venerabilis Frater Raimundus Etteldorf,
Archiepiscopus titulo Tyndaritanus atque Pro-Nuntius Apostolicus in Aethiopia,
has Litteras Nostras ad effectus deducet, vel quem ipse delegaverit, factis
nempe iuribus atque potestatibus ad negotium explicandum necessariis. Re vero
acta, exempla sincera exarati documenti ad Sacram Congregationem Fidei
Propagandae cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a Publicis Ecclesiae Negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro
Gentium Evang. seu de Prop. Fide
Praefectus |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Godefridus Mariani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 8, pp. 559-560
© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana
|