 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TROMSOEANA*
VICARIATUS APOSTOLICS NORVEGIAE SEPT. FIT PRAELATURA
Qui volente Deo iam Ecclesiae universae gubernacula tractamus beati Petri
successores, ea sane omnia quae viderimus posse gregi Christi magni parvi
prodesse, ea, quantum in Nobis est, providenda curamus. Quamquam enim aeterna
hominum salus est in credendo Evangelio posita inque divinis mandatis
exsequendis collocata (cfr. Mc. 16, 15), stat etiam externam rerum
compositionem nonnihil Ecclesiae bono conferre. Qua re, cum Conferentia
Episcopalis Scandiae id proposuerit, ut Vicariatus Apostolicus Norvegiae
Septemtrionalis ad Praelaturae dignitatem eveheretur, Nos re bene reputata atque
sententia quaesita tum Venerabilis Fratris Iosephi Zabkar, Archiepiscopi titulo
Virunensis, atque in Scandia Apostolici Delegati, tum Venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis pro Episcopis, admotae
expostulationi accedendum putamus. Quae cum ita sint, apostolica Nostra
potestate territorium Vicariatus Apostolici Norvegiae Septemtrionalis in
Praelaturae formam redigimus, quae Tromsoeana appellabitur, cuius Sedes in urbe
Tromso erit, cathedra in templo quasi paroeciali Dominae Nostrae, quod
Praelaticium habebitur cum iuribus debitis. Condita Praelatura Tromsoeana
Apostolicae Sedi immediate subicietur ; eiusque regimen, administratio, Vicarii
Capitularis electio, Sede vacante, similia iure Canonico regentur ad amussim.
Ceterum haec quae mandavimus Venerabilis Frater Iosephus Zabkar exsequi
studebit, vel quem ipse legaverit, factis in id necessariis facultatibus. Re
vero acta, documentum exarabit, cuius exemplum sincerum ad Sacram
Congregationem pro Episcopis cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duo de tricesimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a Publicis Ecclesiae Negotiis |
SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc.
Praefectus |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
s.n.
*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 11, pp. 915-916
© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana
|