 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TRUDENSIS*
VICARIATUS APOSTOLICUS NORVEGIAE CENTRALIS AD GRADUM PRAELATURAE ERIGITUR,
NOMINE TRUDENSIS
Cum Nobis, mandato et caritate Christi urgentibus, totius Ecclesiae
necessitatibus providendum sit, maxime vero illarum eiusdem Ecclesiae partium,
quae variis vel locorum vel societatis vel aliis diversi generis difficultatibus
laborant, quod quidem in iis regionibus plerumque accidit, ubi rari et quasi
dispersi sunt Christifideles, peropportunum duximus Conferentiae Episcopali
Scandiae assentiri quae, quo melius spiritali profectui gregum consuleretur,
rogavit ut Vicariatus Apostolicus Norvegiae Centralis in Praelaturam eveheretur.
Audito Venerabili Fratre Iosepho Zabkar, Archiepiscopo tit. Virunensi et in
Scandia Delegato Apostolico, Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E.
Cardinalibus, negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositis, rati id
catholicae Ecclesiae propagationi et renovandae firmandaeque fidei christianorum
ibi sedem habentium valde esse profuturum, novasque vires daturum Christi
ministris ibidem operantibus, suprema Nostra potestate ea quae sequuntur
decernimus et iubemus. Vicariatum Apostolicum Norvegiae Centralis ad dignitatem
Praelaturae Apostolicae, Trudensis appellandae, erigimus eiusque sedem statuimus
in urbe vulgo Trondheim vocata, cuius templum quasi paroeciale ibi exstans Deo
in honorem Sancti Olavi dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Praelaticiae
attollimus cum omnibus iuribus et praerogativis quae huiusmodi Ecclesiae sunt
propria. Eiusdem praeterea pro tempore Praesuli iura conferimus et onera, iuxta
ius canonicum. Eandem Praelaturam immediate Sedi Apostolicae subicimus. Quod
attinet autem ad Praelaturae regimen, administrationem, Vicarii Capitularis,
sede vacante, electionem aliaque id genus, statuimus ut sacrorum Canonum
praescripta plene et religiose serventur. Ad haec denique, quae decrevimus,
perficienda, Venerabilem Fratrem Iosephum Zabkar, quem supra memoravimus,
legamus, data etiam facultate subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, imposito onere ad Sacram Congregationem pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vigesimo octavo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo undeoctogesimo, Pontificatus Nostri primo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a Publicis Ecclesiae Negotiis |
SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro
Episc.
Praefectus |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
s. n.
*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 11, pp. 914-915
© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana
|