The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IRECENSIS*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A
DIOECESIBUS RUIBARBOSENSI ET BARRENSI,
IN BRASILIA DIOECESIS IRECENSIS CONSTITUITUR

 

Qui in Beati Petri, Apostolorum principis, similitudinem (cf. Io. 21, 15-17), Vicarii successimus muneri Christi, quam diligentissime possumus, in officium Nostrum incumbimus, eodem, si fieri possit, amore atque dilectione Ecclesiam regentes, quibus Apostolus ille nascentem administravit. Est enim «officium amoris pascere dominicum gregem »(S. Aug. In Io. Evang. 21, 15-17). Qua re, cum Venerabiles Fratres Matthias Schmidt, Episcopus Ruibarbosensis, et Rolandus Octacilius Dotti, Episcopus Barrensis, de suo ipsorum grege solliciti, audita Conferentia episcopali Brasiliensi, id Apostolicae Sedi proposuerint, ut e suarum Ecclesiarum territorio, late patente, nova dioecesis excitaretur, Nos re bene reputata atque consilio petito tum a Venerabili Fratre Carmelo Rocco, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia et in Brasilia Apostolico Nuntio, tum a Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationis pro Episcopis negotiis praepositis, haec statuimus. A dioecesi Ruibarbosensi municipia quae sequuntur distrahimus, ut per legem civilem circumscribuntur : Irecê, Ibitita, Iraquara, Cafarnaum, Canarana, Lençois, Morro do Chapeu, Palmeiras, Seabra et Souto Soares ; a dioecesi vero Barrensi, territorium municipiorum : Barra do Mendes, Central Ibipeba, Jussara, Presidente Dutra, et Uibai, item ut lege civili determinatur ; quibus omnibus terris novam dioecesim condimus, Irecensem appellandam, cuius sedem in urbe vulgo Irecê dicta Episcopus collocabit, cathedra posita in templo Boni Pastoris, ibidem quod nempe cathedrale habebitur, cum iuribus debitis. Constitutam Ecclesiam suffraganeam fecimus metropolitanae Sedi Sancti Salvatoris in Brasilia, cuius Archiepiscopo etiam Episcopus Irecensis erit obnoxius ad iuris normam. Praeterea volumus ut Canonicorum collegium condatur, iuxta morem in regione vigentem, atque normas suo tempore dandas. Interea vero Consultores dioecesani eligentur, qui Praesulem consilio atque opera adiuvent. Mensa episcopalis efficietur sive bonis pro rata parte quae dioecesibus Ruibarbosensi et Barrensi propria erant, ad canonem 1500 C.I.C., sive Curiae proventibus, sive fidelium collationibus sponte factis. Ad Seminarii constitutionem atque administrationem, serventur praescripta iuris communis, ratione habita Decreti Concilii Vaticani II « Optatam Totius » atque regularum a Sacra Congregatione latarum pro Institutione Catholica. Ad hoc, electi iuvenes Seminariorum, qui theologiae atque philosophiae studiis vacare debeant; item sacerdotes qui studia sua conficere velint, Romam mittantur, in Collegium Pontificium Pium Brasiliense. Condita dioecesi, sacerdotes ei addicantur Sedi, in qua beneficium aut officium habeant ; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones ei, in qua legitime degant. Acta denique et documenta quae quoquo modo novam dioecesim respiciant, ad illius Curiam mittantur, atque in archivo serventur, religiose. Ceterum, Venerabilis Frater Carmelus Rocco, cuius mentionem fecimus, has Litteras exsequi studebit, vel quem ipse legaverit, factis nempe iuribus atque potestatibus iustis. Re acta, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Hae vero Litterae in perpetuum firmae habeantur, suosque effectus habeant, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duo de tricesimo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1979), n. 8, pp. 1073-1074

 

© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 

top