The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FODIANA*

ECCLESIA FODIANA AD GRADUM METROPOLITANAE SEDIS EVEHITUR
 SIMULQUE ECCLESIASTICA PROVINCIA CONSTITUITUR FODIANA
 NUNCUPANDA ET CIVILI CONSTANS DICIONE EODEM NOMINE APPELLATA

 

Sacrorum Antistites, qui pastorali munere in civili dicione Fodiana funguntur, curam agentes de christiana fidelium progressione illic adiuvanda, nuper ab Apostolica Sede poposcerunt ut, secundum normas in Decreto Christus Dominus sub n. 40 statutas, Fodiana Ecclesia in sedem metropolitanam erigeretur unaque provincia ecclesiastica in civili dicione Fodiana constitueretur eodem nomine nuncupanda. Nos igitur hac de re Regionis pastoralis Apuliae consuluimus Conferentiam Episcopalem atque, persuasum habentes id Christifidelibus profuturum, non dubitavimus statuere ut adhibitae Nobis preces audirentur. Eapropter, certiores etiam facti de illorum consensu, quorum interest necnon eorum qui id sua interesse contendunt, vi et potestate Nostra Apostolica ea, quae sequuntur, hasce per Litteras decernimus atque iubemus. Cathedralem Ecclesiam Fodianam, Apostolicae Sedi adhuc immediate subiectam, ad gradum metropolitanae Ecclesiae extollimus eique iura et privilegia conferimus, quae iuxta ius commune omnium eiusdem dignitatis Ecclesiarum sunt propria, eodemque tempore ecclesiasticam tollimus provinciam Sipontinam. Novam vero condimus ecclesiasticam provinciam Fodianam nominandam, quae constabit tum Ecclesia Fodiana hodie metropolitana facta tum hisce ei suffraganeis Ecclesiis : Sipontina, quae dignitatem sedis archiepiscopalis sibi servabit ; Troiana, Apostolicae Sedi immediate adhuc subiecta ; Asculana et Ceriniolensi, Bovinensi, Lucerina et Sancti Severi, quae ad hunc usque diem metropolitanae Ecclesiae Beneventanae suffraganeae erant ; Vestana, quae usque ad praesens suffraganea erat metropolitanae Ecclesiae Sipontinae. Fodianum pro tempore Antistitem Nos Metropolitae perpetuo insignimus nomine iuribusque exornamus et privilegiis, quibus, ut in sacris canonibus est cautum, fruuntur ceteri ubique Metropolitae, quorum tamen et oneribus et officiis eum ipsum adstringimus. Item ad altiorem metropolitanorum gradum etiam Collegium Canonicorum Fodianae Ecclesiae evehimus. Quae hic praescripsimus, ea ad effectum adducantur a Venerabili Fratre Villelmo Motolese, Archiepiscopo Tarentino atque Conferentiae Episcopalis Regionis pastoralis Apuliae Praeside, quem deputamus et facultatibus huius mandati causa instruimus, haud excepta facultate eiusdem officii alicui presbytero subdelegandi. Exaratis autem actorum documentis, certa eorum exempla sueto more signata sigilloque impressa ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Has Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS CASAROLI
       a Publicis Ecclesiae Negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr.
pro Episcopis Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Godefridus Mariani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 8, pp. 563-564

 

Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top