The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAROLINENSES-MARSHALLENSES*

VICARIATUS APOSTOLICUS CAROLINENSIS ET
«DE MARSHALL» AD DIGNITATEM DIOECESIS TOLLITUR

 

Tametsi Ecclesiae sanctae Christi ea est propria natura, ut verbum Dei omnibus gentibus praedicet, quas et Baptismi sacramento ad ipsius Filii Dei iussum tingat (cfr. Marc. 16, 15), nemo tamen non videt aptam singularum Ecclesiarum descriptionem atque dispositionem haud parum posse ad earum prosperitatem conferre : simul enim illa viribus parcit, simul utilitates multiplicat. Qua re, cum Vicariatus Apostolicus Carolinensis et de Marshall, assiduo labore Sodalium Societatis Iesu haud parva ceperit incrementa, visum est Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis bene fieri, si idem Vicariatus ad dignitatem dioecesis tolleretur : ceterum per hoc et meritam laudem dari iisdem Patribus Societatis Iesu, et stimulos addi ad maiores pro Christi fide labores. Ad Nos autem quod attinet, re bene reputata, haec decernimus. Vicariatum Apostolicum Carolinensem et de Marshall ad gradum dioecesis evehimus, Carolinensium-Marshallensium nomine (vulgari appellatione Carolines-Marshalls cognominabitur), quae Sacrae Congregationi de Propaganda Fide etiam in posterum obnoxia erit, Suvanae provinciae suffraganea. Placet praeterea novam dioecesim a iurisdictione Delegationis Apostolicae Statuum Foederatorum Americae Septemtrionalis ad iurisdictionem Delegationis Apostolicae in Insulis Oceani Pacifici transferri ; item eius Episcopum a Conferentia episcopali Statuum Foederatorum Americae Septemtrionalis ad Conferentiam internationalem dictam Pacifici. De Episcopo eidem Sedi praeficiendo hoc statuimus, ut Venerabilis Frater Martinus I. Neylon a Sede titulo Libertinensi ad cathedralem Ecclesiam Carolinensium-Marshallensium transeat, tamquam residens Episcopus, cum iustis iuribus, oneribus congruis, cathedra eius magisterii in templo Immaculati Cordis B. V. M. collocata, quod est in loco Moen, in Insula Truk ; quo loco Episcopus residebit. Cetera omnia Iure Canonico temperentur ad amussim. Has vero Litteras Venerabilis Frater Angelus Acerbi, Archiepiscopus titulo Zellensis atque Pro-Nuntius Apostolicus in Nova Zelandia ac Delegatus Apostolicus in Oceano Pacifico, ad exitum deducet, vel quem ipse legaverit, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero confecta, idem documenta exarari faciat, quae sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a Publicis Ecclesiae Negotiis

 
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr.
pro Gentium Evang.
seu de Prop. Fide
 
Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 9, pp. 638-639

 

© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top