The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BARRERIENSIS*

NONNULLIS TERRITORIIS A DIOECESI BARRENSI DETRACTIS
NOVA ECCLESIA CONDITUR, NOMINE BARRERIENSIS

 

In hac suprema Apostolorum Principis cathedra arcano Dei consilio positi, quae omni Dominico gregi profutura esse videntur, ea diligenti cura nitimur comparare. Quare, cum Venerabilis Frater Rolandus Octacilius Dotti, Episcopus Barrensis, auditis Brasiliensis coetus Episcoporum Praesulibus, ab Apostolica Sede petiverit ut e quibusdam Ecclesiae suae territoriis alia dioecesis constitueretur, Nos esse accedendum censemus istius expostulationi Pastoris. De sententia igitur sive Venerabilis Fratris Carmeli Rocco, Archiepiscopi titulo Iustinianopolitani in Galatia et in Brasilia Apostolici Nuntii, sive Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositorum, sequentia decernimus. A dioecesi Barrensi integrum separamus territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum, quae vulgo nuncupantur Angical, Baianópolis, Barreiras, Brejolândia, Catolândia, Cotegipe, Cristópolis, Formosa do Rio Preto, Riachão das Neves, Santa Rita de Cássia, São Desidério et Tabocas do Brejo Velho atque ex iis dioecesim condimus Barreriensem appellandam, iisdemque circumscribendam finibus, quibus municipia, quae diximus, continentur. Huius novae dioecesis sedem in urbe vulgo Barreiras nuncupata ponendam statuimus, magisterii episcopalis vero cathedram in paroeciali templo eiusdem urbis Deo dicato in honorem Sancti Ioannis Baptistae, quod ad Ecclesiae cathedralis titulum dignitatemque, cum iuribus et privilegiis congruis, evehimus. Episcopo autem eadem imponimus iura et obligationes quae Episcoporum residentium propria sunt. Praeterea dioecesim Barreriensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Salvatoris in Brasilia ; item Episcopum, eiusdem Sedis Metropolitae. Canonicorum etiam collegium condatur, iuxta normas per alias sub plumbo Litteras edendas ; interea autem consultores dioecesani deligantur qui Episcopum de more adiuvent. Mensa episcopalis quae dicitur constituatur Curiae emolumentis, fidelium pecuniis sponte oblatis atque parte bonorum quae isti dioecesi obvenient, ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Quod attinet ad Seminarii aedificationem sacrorumque alumnorum educationem serventur praescripta Iuris Canonici, decretum Concilii Vaticani II « Optatam totius » atque peculiares Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica regulae ; suo tempore electi iuvenes Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, ut philosophicas ac theologicas fusius discant disciplinas. Quod vero spectat ad conditae dioecesis regimen, administrationem, vicarii capitularis electionem, fidelium iura et officia idque genus alia, quae sacri canones praescribunt, serventur. Ut Barreriensis Ecclesia constituta fuerit, sacerdotes ei Ecclesiae adscripti censeantur, in cuius territorio ecclesiasticum officium vel beneficium habeant ; ceteri autem clerici seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Documenta denique et acta novam dioecesim spectantia ab episcopali Curia Barrensi ad Barreriensem transferantur, in tabulario custodienda. Haec quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos ; peracti demum negotii documenta ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat, usitato more signata sigilloque impressa. Has sub plumbo Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse foreque per saecula volumus, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a Publicis Ecclesiae Negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr.
pro Episcopis Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Godefridus Mariani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 9, pp. 640-641

 

© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top