The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI THOMAE IN ARGENTINA*

NONNULLIS TERRITORIIS AB ECCLESIIS CORRIENTENSI
ATQUE GOYANENSI DETRACTIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS
«SANCTI THOMAE IN ARGENTINA» APPELLANDA

 

Romani est Pontificis, omnium Ecclesiarum bono divino mandato providentis, illas Episcoporum audire preces quae potissimum ad Christifidelium sibi commissorum adiumenta ferenda dirigantur. Qua re, cum Venerabiles Fratres Georgius Emmanuel López, Archiepiscopus Corrientensis, et Albertus Devoto, Episcopus Goyanensis, Episcoporum Argentina Conferentia audita, ab hac Sede postulaverint ut e quibusdam Ecclesiarum suarum distractis territoriis nova dioecesis constitueretur, Nos, re mature perpensa atque sententia rogata Venerabilis Fratris Pii Laghi, Archiepiscopi titulo Maurianensis, in Republica Argentina Apostolici Nuntii, sequentia decernimus. Ab Ecclesiis Corrientensi atque Goyanensi territorium separamus quod complectitur plagas seu « Departamentos » quae vulgari sermone cognominantur : Ituzaingó, Santo Tomé, General Alvear, San Martín et Paso de los Libres, intra fines civilis provinciae « Corrientes » exstantes et ex his plagis novam condimus dioecesim nomine S. Thomae in Argentina, iisdem circumscribendam finibus quibus plagae seu « Departamentos », quas diximus, in praesens terminantur. Sedem conditae dioecesis in urbe vulgo Santo Tomé nuncupata ponimus, episcopalis magisterii cathedram in templo paroeciali Immaculatae Conceptionis B.M.V. eadem in urbe exstante, quod ad cathedralis dignitatem evehimus, cum debitis iuribus et privilegiis, quae quidem et Episcopo concedimus, impositis insuper congruis obligationibus et officiis. Eandem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Corrientensi, sicut eius Episcopum Metropolitae. Statuimus etiam ut Canonicorum Collegium condatur, ad aliarum Litterarum normas ; interim, Consultores dioecesani eligantur qui Episcopum consilio et opera iuvent. Mensam episcopalem efficient Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio bonorum, ei obveniens ad normam canonis 1500 C.I.C., quae hucusque ad episcopales mensas Corrientensem et Goyanensem pertinuerunt. Seminarium aedificetur, et alumni iuxta leges iuris communis Ecclesiae instituantur, ratione habita tum Decreti « Optatam totius » Concilii Vaticani II, tum etiam eorum quae Sacra Congregatio pro Institutione Catholica de hac re iusserit. Selecti seminarii alumni, philosophicis et theologicis imbuendi disciplinis, necnon sacerdotes acta studia perfecturi Romam mittantur in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum. Quod attinet ad novae Ecclesiae regimen, administrationem, Vicarii Capitularis electionem, Sede vacante, hisque similia, leges ecclesiasticae serventur. Dioecesi Sancti Thomae in Argentina rite constituta, sacerdotes ei addicantur, in qua beneficium vel officium habeant, ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Acta et documenta novam dioecesim respicientia a Curiis Corrientensi et Goyanensi ad Curiam Sancti Thomae in Argentina transferantur, in tabulario custodienda. Haec quae statuimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Pius Laghi, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos ; actae denique rei documenta sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a Publicis Ecclesiae Negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr.
pro Episcopis Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
 Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 12, pp. 969-971

 

© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top