The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CIVITAS GUAYANENSIS*

IN VENETIOLA DIOECESIS CIVITAS GUAYANENSIS ERIGITUR

 

Cum Nos, Domini nostri mandato obsequentes, totius Ecclesiae necessitatibus providendum esse ducamus, ad idque spectet etiam illas eiusdem Ecclesiae partes, seu dioeceses, quae nimis patent, arctioribus circumscribi limitibus, ne Antistites laboribus graventur nec Christifideles eorundem careant curis, peropportunum existimavimus Venerabili Fratri Chrisantho Mata Cova, Archiepiscopo Civitatis Bolivarensis, assentiri, qui audita Conferentia Episcopali Venetiolana, postulavit ut diviso suae archidioecesis peramplo territorio, nova exinde constitueretur ecclesiastica circumscriptio. Nos itaque, suprema auctoritate Nostra Apostolica, habito favorabili voto Venerabilis Fratris Ubaldi Calabresi, in Venetiolana Republica Apostolici Nuntii, suppleto eorum quorum interest, vel rem sua interesse praesumentium, consensu, ab archidioecesi Civitatis Bolivarensis territorium separamus civilis regionis vulgo Caroní appellatae et municipii cui nomen Andrés Eloy Blanco, intra fines civilis regionis vulgo Piar nuncupati exstantis, atque ita diviso territorio novam dioecesim nomine Civitatis Guayanensis appellandam, iisdem circumscriptam finibus, quibus territorium, quod supra diximus, in praesens terminatur, erigimus. Sedem episcopalem huius dioecesis in urbe statuimus vulgo « Ciudad Guayana » vocata, atque templum ibi exstans Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a populo « Nuestra Señora de Fatima » dictum, pro cathedra Episcopi Ordinarii, donec aliter provideatur, designamus. Eius pro tempore Episcopo honores, insignia, privilegia iuraque tribuimus, iisdemque oneribus et officiis adstringimus, quibus ceteri Episcopi Ordinarii locorum gaudent et adstringuntur. Novam hanc dioecesim suffraganeam constituimus archidioecesi Civitatis Bolivarensis eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Civitatis Bolivarensis subicimus. Praeterea, decori Civitatis Guayanensis Ecclesiae consulentes, in ea instituendum decernimus Cathedrale Capitulum, iuxta normas alio tamen edendas decreto ; quamdiu vero dioecesis canonicorum coetu carebit, facultatem tribuimus ut, eorum officio, dioecesanorum consultorum coetu suppleatur. Novae dioecesis mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio ei obveniens ex divisione, ad normam can. 1500 C.I.C. facienda, bonorum quae hucusque ad mensam episcopalem Civitatis Bolivarensis pertinuerunt. Quod ad seminarii dioecesani erectionem, necnon ad sacrorum alumnorum formationem attinet, serventur iuris communis praescripta, prae oculis habitis normis Decreti Concilii Oecumenici Vaticani II « Optatam totius », et regulis a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Selecti iuvenes, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi, Romam ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur. Quod vero spectat ad erectae dioecesis regimen, administrationem, Vicarii Capitularis sede vacante electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt, ea adamussim serventur. Simul ac huius dioecesis erectio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censentur, in cuius territorio beneficium aut ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem sacerdotes, clerici seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati manent vel incardinentur, in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta ad erectam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia forte pertinentia, a Curia episcopali Civitatis Bolivarensis ad Curiam episcopalem Civitatis Guayanensis rite transmittantur, ut in condendo tabulario serventur. Ad haec perficienda Venerabilem Fratrem Ubaldum Calabresi, de quo supra scripsimus, deputamus, ei necessarias et opportunas tribuentes facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Sacram Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar peractae exsecutionis remittendi. Hanc vero Constitutionem Apostolicam nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus ; contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis augusti, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a Publicis Ecclesiae Negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr.
pro Episcopis Praefectus

 

Godefridus Mariani, Protonot. Apost. 
 Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 14, pp. 1341-1342

 

© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top