The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUAIARAMIRENSIS*

PRAELATURA GUAIARAMIRENSIS IN BRASILIA
AD GRADUM DIOECESIS ATTOLLITUR NOMINE IMMUTATO

 

Cum praelatura Guaiaramirensis hisce postremis temporibus ob Christifidelium copiam necnon religiosarum civiliumque rerum auctum cepisset magnum incrementum — foederatarum Ecclesiarum auxiliis atque laudabili missionariorum zelo tribuendum — Conferentia Episcopalis Brasiliensis ab hac Apostolica Sede petivit ut eadem praelatura ad dioecesis dignitatem eveheretur. Nos igitur audita sententia Venerabilis Fratris Carmeli Rocco, Archiepiscopi Iustinianopolitani in Galatia et in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositi sunt, consentientibus pariter illis quorum interest vel interesse putatur, summa Nostra potestate sequentia decernimus. Praelaturam Guaiaramirensem in dioecesium numero recensemus, immutata appellatione finibusque. Episcopalem sedem in urbe statuimus in qua ad praesens praelaturae sedes exstat eiusque templum ad dignitatem ecclesiae cathedralis attollimus iustis cum iuribus. Episcopo autem, praeterquam quod debita iura damus, obligationes etiam imponimus, residentium Episcoporum propria. Novam insuper dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Cuiabensi, sicut Episcopum eiusdem Metropolitae. Mandamus praeterea ut, quoadusque Canonicorum Collegium per alias sub plombo Litteras condatur, consultores dioecesani deligantur qui Episcopum auxilio et opere adiuvent. Mensa episcopalis Curiae bonis efficiatur, fidelium sponte oblatis pecuniis atque aliis bonis quae ad mensam praelaticiam Guaiaramirensem hactenus pertinebant. Ad Seminarii exstructionem quod attinet sacrorumque alumnorum institutionem serventur praescripta iuris canonici, prae oculis habitis normis Decreti Concilii Vaticani II Optatam totius et Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica regulis. In ista dioecesi pastoralia incepta ad vocationes praesertim sacerdotales promovendas summo studio foveantur ita ut suo tempore selecti iuvenes Romam possint mitti in Pontificium Collegium Pium Brasiliense, philosophicis theologicisque imbuendi disciplinis. Dioecesi rite constituta, praelaturae clerus novae dioecesi addictus eo ipso censeatur. Haec vero quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui negotium perfecerit, idem congrua documenta exaranda curet atque ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat usitato more signata sigilloque impressa. Has denique Apostolicas Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praep.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Ioannes De Riccardis, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 6, pp. 793-794

 

Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top