The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CASCAVELLENSIS*

QUIBUSDAM TERRITORIIS E PROVINCIA ECCLESIASTICA
CURITIBENSI DETRACTIS NOVA ECCLESIASTICA PROVINCIA
 «CASCAVELLENSIS» CONSTITUITUR CUIUS SEDES EODEM NOMINE
VOCATA AD METROPOLITANAE DIGNITATEM EVEHITUR

 

Maiori Christifidelium sibi commissorum consulentes saluti sacrorum Antistites Regionis Australis II Conferentiae Episcoporum Brasiliensis ab hac Apostolica Sede petiverunt ut nonnullis ab ecclesiastica provincia Curitibensi separatis territoriis nova ecclesiastica provincia Cascavellensis constitueretur eiusdemque nominis Ecclesia ad metropolitanae dignitatem attolleretur. Nos igitur, audita sententia Venerabilis Fratris Carmeli Rocco, Archiepiscopi titulo Iustinianopolitani in Galatia, atque in Brasilia Apostolici Nuntii, consilioque petito a Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositis, haec Nostra decernimus auctoritate. Cascavellensem dioecesim ab ecclesiastica provincia Curitibensi seiungimus et ad dignitatem metropolitanae Sedis evehimus, congruis factis iuribus et privilegiis. Modo conditam provinciam archidioecesis ipsa Cascavellensis tamquam Sedes metropolitana constituet atque dioeceses Iguassuensis, Palmensis et Toletana in Brasilia, a provincia Curitibensi separatae, tamquam suffraganeae. Nos insuper Cascavellensem pro tempore Antistitem dignitate et gradu Metropolitae perpetuo insignimus, iuribus et privilegiis necnon oneribus et officiis auctum iuxta sacrorum canonum normas, quae ad omnes Metropolitas pertinent. Eiusdem praeterea Sedis Archiepiscopum et Metropolitam nominamus Venerabilem Fratrem Armandum Cirio, ad praesens Episcopum Cascavellensem, cui scilicet debita iura damus obligationesque imponimus, Archiepiscoporum et Metropolitarum propria. Haec autem quae statuimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur, de more signata sigilloque impressa. Has vero Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr.
pro Episcopis Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
 Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 16, pp. 1502-1503

 

© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top