The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUAMENSIS*

PRAELATURA GUAMENSIS IN BRASILIA
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR

 

Cum Praelatura Guamensis in Brasilia his postremis temporibus catholicorum numero operibusque religiosis ac civilibus magnum ceperit incrementum, iamque in condicionibus sit quibus vita pastoralis stabilis evadat, Conferentia Episcopalis Brasiliensis enixe postulavit ut illa Praelatura ad dioecesis dignitatem eveheretur. Ideo, audito favorabili voto Venerabilis Fratris Carmeli Rocco, Archiepiscopi titularis Iustinianopolitani in Galatia, et in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositorum, preces de hac re ad Nos admotas animarum saluti valde profuturas censuimus benigneque excipiendas. Quapropter suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel sui interesse praesumentium consensu, suprema Nostra Apostolica auctoritate Praelaturam Guamensem ad gradum et dignitatem dioecesis extollimus in eoque constituimus, servatis eodem nomine iisdemque finibus quibus nunc terminatur. Sedem episcopalem novae dioecesis in eadem urbe statuimus, in qua est Praelaturae sedes in praesens, cuius templum praelaticium ad dignitatem ecclesiae cathedralis attollimus, cum iuribus congruis. Episcopo vero pro tempore honores, insignia, privilegia iuraque tribuimus, atque onera et obligationes imponimus, quae residentialium Antistitum sunt propria. Conditam novam dioecesim Guamensem insuper Metropolitanae Ecclesiae Belemensis de Para suffraganeam confirmamus, itemque Episcopum metropoliticae iurisdictioni Archiepiscopi Belemensis de Para subdimus. Decernimus etiam ut pro canonicis deligantur et adhibeantur consultores dioecesani, qui Episcopo auxilio sint, donec canonicorum collegium, alias per Apostolicas Litteras condendum, constituatur. Quod ad seminarium struendum ac moderandum attinet, serventur praescripta iuris communis, ratione habita normarum Concilii Oecumenici Vaticani II Optatam Totius et attentis regulis a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Vehementer praeterea hortamur ut in dioecesi Guamensi pastoralia incepta ad vocationes praesertim sacerdotales excitandas maximo foveantur studio, unde suo tempore selecti iuvenes Romam mitti possint ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense, philosophicis theologicisque disciplinis ilnbuendi. Erectione dioecesis Guamensis ad effectum deducta, eo ipso clerus eidem Praelaturae adscriptus novae dioecesi incardinatus censeatur. Ad haec omnia perficienda denique deputamus Venerabilem Fratrem Carmelum Rocco, quem supra memoravimus, eidem necessarias et opportunas facultates tribuentes, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito peractae exsecutionis actus exemplar authenticum ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittendi. Volumus autem ut Apostolicae hae Litterae Nostrae firmae sint et efficaces nunc et in posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Amatus Petrus Frutaz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 5, pp. 581-582

 

Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top