The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MARINGAĖNSIS*

IN BRASILIA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
CONDITUR,
MARINGAĖNSIS COGNOMINANDA

 

Quamquam est munus atque officium Romanorum Pontificum praecipuum integram Iesu Christi fidem proponere fidelibus, et propagare, et tueri ab errorum insidiis, attamen nemo non videt aptam dioecesium et provinciarum dispositionem haud parum conferre ad ipsius religionis augmentum, cum saepe per id commoda comparentur, minuantur incommoda. Qua re, cum Venerabiles Fratres Episcopi Regionis Australis II Conferentiae episcopalis Brasiliensis, unanimo consensu, ab hac Apostolica Sede petierint ut, divisa Provincia ecclesiastica Londrinensi, nova conderetur Maringaėnsis, Nos, post auditos tum Venerabilem Fratrem Carmelum Rocco, Archiepiscopum titulo Iustinianopolitanum in Galatia et in Brasilia Nuntium Apostolicum, tum Venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositos, haec decernimus. Maringaėnsem dioecesim a Provincia ecclesiastica Londrinensi separamus, eamque in metropolitanis Ecclesiis annumeramus, factis nempe iuribus atque oneribus propriis talium Ecclesiarum. Novam autem Provinciam constituent : ipsa Sedes Maringaėnsis, atque dioeceses Campi Moranensis, Paranavaiensis et Umuaramensis, quae erunt suffraganeae, ad iuris normas. Venerabilem praeterea Fratrem Iacobum Aloisium Coelho, Episcopum Maringaėnsem, ad dignitatem archiepiscopalem eandemque metropolitanam evehimus, cum iuribus et honoribus iustis, oneribus congruis, certa spe fore, ut qui diligenter dioecesim administraverit, archidioecesim diligentissime regat. Ceterum, quae mandavimus, Venerabilis Frater Carmelus Rocco, cuius meminimus, ad exitum deducat, factis scilicet necessariis facultatibus quas poterit, si visum, alii legare, modo in ecclesiastica dignitate constituto viro. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr.
pro Episcopis Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
 Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 16, pp. 1501-1502

 

© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top