The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANTAREMENSIS ET ALIAE*

PRAELATURA SANTAREMENSIS ET QUAEDAM ALIAE
AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS EVEHUNTUR
NOMINIBUS AC FINIBUS AB UNAQUAQUE SERVATIS

 

Cum praelaturae Santaremensis, Marabensis, Portus Veteris, Adamanteae, Pinerensis, Roraimensis, Formosensis, Carolinensis in Brasilia, Humaitensis, Petrosi Culminis, Rubiatabensis et Sanctissimae Conceptionis de Araguaia hisce praesertim temporibus ob fidelium catholicorum copiam atque religiosarum civiliumque rerum accessionem uberiores sint fructus consecutae, Conferentia Brasiliensis Episcoporum ab hac Sede petivit ut eaedem praelaturae gradu ac dignitate dioecesis locupletentur. Nos igitur de sententia Venerabilis Fratris Carmeli Rocco, Archiepiscopi titulo Iustinianopolitani in Galatia atque in Brasilia Apostolici Nuntii, deque consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositi sunt praelaturas, quas diximus, ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus, eadem servantes nomina iisdemque circumscriptas finibus quibus nunc terminantur. Haec insuper statuimus atque decernimus. Sedes episcopales novarum dioecesium iisdem in urbibus ponimus in quibus ad praesens praelaticiae Sedes exstant earumque templa ad dignitatem ecclesiarum cathedralium evehimus, congruis datis iuribus. Episcopis pro tempore omnia privilegia iuraque tribuimus eosque oneribus et obligationibus adstringimus, quae residentium Antistitum sunt propria. Conditas dioeceses iisdem metropolitanis Ecclesiis suffraganeas confirmamus, item Episcopos metropoliticae potestati Praesulum earumdem archidioecesium subicimus. Consultores dioecesani in unaquaque dioecesi deligantur, qui Episcopum consilio et opera iuvent donec Canonicorum Collegium, alias per Apostolicas Litteras condendum, instituatur. Episcopales mensas efficient, pro sua quaque parte, Curiae emolumenta, fidelium collationes ac bona quae hucusque ad praelaticias mensas pertinuerunt. Quod attinet ad dioecesium regimen, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur. De seminariorum autem constitutione censemus ut condantur iuxta communes leges Ecclesiae atque Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, ratione quoque habita Decreti Concilii Vaticani II Optatam totius . Novis in dioecesibus pastoralia incepta maximeque sacerdotales vocationes diligenti ita studio foveantur ut, suo tempore, selecti iuvenes Romam mittantur in Pontificium Collegium Pium Brasiliense, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi. Clerus vero illis olim praelaturis adscriptus, posthac suae quisque dioecesi addictus habeatur. Demum harum dioecesium Episcopos ac Pastores eosdem renuntiamus Praelatos qui hactenus memoratis praelaturis praeerant, quos et a superiore vinculo absolvimus. Haec quae per has Litteras iussimus, Venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, ad exitum deducat, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui negotium istud perfecerit, actarum rerum documenta conficiat ac sinceris exemplis Romam mittat, ad Sacram Congregationem pro Episcopis, debite subscripta sigilloque impressa. Hanc Nostram Constitutionem efficacem esse foreque volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card.CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr.
pro Episcopis Praefectus

 

Godefridus Mariani, Protonot. Apost. 
 Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 16, pp. 1504-1505

 

Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top