Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BELFORTIENSIS-MONTIS BELIGARDI*

NONNULLIS DETRACTIS TERRITORIIS AB ARCHIIODECESI BISUNTINA,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, BELFORTIENSIS-MONTIS BELIGARDI NOMINE

 

Qui divino consilio Ecclesiae universae praepositi sumus, nihil aut sollemnius aut sanctius habemus, quam ut christiano populo apte provideamus. Qua re, cum Venerabilis Frater Marcus Lallier, Archiepiseopus Bisuntinus, audita Conferentia episcopali Galliae, ab hac Apostolica Sede petierit, ut divisa archidioecesi Bisuntina, nova dioecesis conderetur, Nos, consilio quidem petito a Venerabili Fratre Egano Righi Lambertini, olim Archiepiscopo titulo Docleensi atque in Gallia Apostolico Nuntio, re bene reputata, sequentia statuimus. Ab archidioecesi Bisuntina integrum territorium detrahimus, ut lege civili finitur, regionis vulgo «Belfort » nuncupatae, partem provinciae «du Doubs » quam appellant « Pays de Montbéliard », et pagum « Héricourt» cum municipio « Chalonvillars » ; quibus terris simul sumptis novam dioecesim constituimus, Belfortiensem-Montis Beligardi cognominandam, cuius sedem in urbe Belfort ponimus, cathedra in templo Sancti Christophori collocata in eadem urbe, quam iustis cathedralium templorum honoribus honestamus. Eandem praeterea suffraganeam facimus metropolitanae Sedis Bisuntinae a qua tracta est. In nova Ecclesia Canonicorum Collegium condatur iuxta morem in regione vigentem et normas opportuno tempore edendas ; interim tamen dioecesani Consultores eligantur, Episcopum consilio atque ope iuvaturi. Mensam constituunt sive fidelium collationes, sive bonorum pars quae dioecesi Belfortiensi-Montis Beligardi obvenient, ad canonem 1500 C.I.C. Ad Seminarii erectionem quod attinet, ac iuvenum institutionem quod pertinet, serventur praecepta iuris communis, leges a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica latae, ratione nempe habita decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius». Dioecesi vero condita, sacerdotes atque Seminarii tirones ita collocentur, ut qui beneficium vel officium in nova dioecesi habeant, eidem assignentur ; ceteri vero, in qua legitime degant. Acta et documenta quae Sedem cathedralem Belfortiensem-Montis Beligardi respiciant, ad eius Curiam mittantur, religiose custodienda in archivo. Ceterum, quae per has Litteras iussimus, Venerabilis Frater Angelus Felici ad exitum deducet, vel quem ipse delegaverit, factis nempe potestatibus necessariis. Re vero acta, documenta exarentur quorum digna fide exempla rite signata ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Potificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis

SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

Iosephus del Ton, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*AAS, vol. LXXII (1980), n. 1, pp. 23-24.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana