 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
COTABATENSIS*
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA IN INSULIS PHILIPPINIS CONDITUR, NOMINE
COTABATENSIS
Sacrorum Antistites ecclesiasticae provinciae Davaënsis atque Conferentia
Insularum Philippensium Episcoporum, ad spirituali Christifidelium sibi
commissorum bono aptius consulendum, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut,
quibusdam e provincia, quam diximus, distractis territoriis, nova ecclesiastica
provincia constitueretur Cotabatensis atque eodem nomine Ecclesia dignitate et
gradu archiepiscopalis metropolitanae sedis honestaretur. Nos igitur, bis
precibus concedere optantes, audito antea Venerabili Fratre Brunone Torpigliani,
Archiepiscopo titulo Mallianensi atque in Insulis Philippinis Apostolico Nuntio,
consilioque petito a Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus qui
Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositi sunt, haec Nostra decernimus
auctoritate. Cotabatensem dioecesim a provincia ecclesiastica Davaënsi
seiungimus atque ad dignitatem metropolitanae Ecclesiae tollimus, omnibus cum
iuribus debitisque honoribus talium Ecclesiarum propriis. Nova ergo
ecclesiastica provincia hisce circumscriptionibus constabit : Cotabatensi
tamquam metropolitana sede, tamquam vero suffraganeis praelaturis Marbeliana et
Kidapavanensi, quas ab ecclesiastica provincia Davaënsi separamus. Praeterea
Cotabatensem pro tempore Antistitem dignitate archiepiscopali ac gradu
Metropolitae insignimus iuribus ac privilegiis cumulatum, necnon oneribus atque
officiis adstrictum quae ad catholicos Metropolitas pertinent. Insuper
Venerabilem Fratrem Gerardum Mongeau, in praesens Episcopum Cotabatensem, ad
dignitatem archiepiscopalem ac gradum Metropolitae promovemus, datis iuribus
congruisque impositis obligationibus. Ceterum, quae iussimus, Venerabilis Frater
Bruno Torpigliani, cuius mentionem fecimus, ad exitum deducat, vel ab eo
delegatus sacerdos, cuius utcumque erit instrumenta exsecutionis rite peractae
ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittere, usitato more signata sigilloque
impressa. Apostolicas denique has Litteras et nunc et in posterum ratas esse
volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri secundo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
SEBASTIANUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praep. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 3, pp. 257-258
© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana
|