The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NOVOHAMBURGENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS AB ECCLESIA PORTALEGRENSI IN BRASILIA
DISTRACTIS NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE NOVOHAMBURGENSIS

 

Cum sacer Praesul Ecclesiae Portalegrensis in Brasilia, incensus quidem desiderio tot Christifidelibus recte prospereque providendi intra fines tam amplae archidioecesis degentibus, rationem perficiendi consilii quaereret, studiosus nuper ipse non dubitavit quin, Conferentia Episcopali Brasiliensi consulta, huic proponeret Apostolicae Sedi ut, quibusdam suae Ecclesiae detractis locis, nova iis conderetur dioecesis. Nos igitur, pro certo scientes idem consilium etiam probari a Venerabili Fratre Carmelo Rocco, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia atque Apostolico Nuntio in Brasilia, certiores autem facti de eorum consensu quorum interest necnon illorum qui id sua interesse contendunt, at praesertim mentem Nostram intendentes in Christianam ubique fidelium progressionem, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositorum deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hisce Litteris ea decernimus atque iubemus, quae sequuntur. Ab archidioecesi Portalegrensi in Brasilia ea seiungimus loca eademque integra, quibus constant et circumscribuntur civiles regiones seu municipia vulgo Canela, Campo Bom, Dois Irmãos, Estância Velha, Gramado, Igrejinha, Ivoti, Nova Petrópolis, Novo Hamburgo, Rolante, São Leopoldo, Sapiranga, Taquara, Três Coroas et illud quo quarta continetur regio municipii vulgo Santo Antonio appellati, iisdemque simul sumptis validaque lege civili ita definitis novam constituimus et condimus dioecesim Novohamburgensem nuncupandam ipsique suffraganeam Ecclesiae Portalegrensi in Brasilia, cuius proinde Archiepiscopi metropolitico iuri subicimus Novohamburgensem pro tempore Episcopum. Novae cathedrae episcopalis sedem constituimus in urbe Novo Hamburgo templumque ibi exstans Deo in honorem Sancti Aloisii Gonzaga dicatum Nos dignitate exornamus, quam cetera cathedralia templa praeseferunt, eiusdem videlicet iuribus et privilegiis ei datis ; Novohamburgensi autem pro tempore Ordinario loci tum honores et iura tribuimus tum officia et onera imponimus, quibus et augentur et ligantur ceteri Episcopi eodem munere fungentes. Decernimus ut, donec Capitulum Cathedrale ibi per alias sub plumbo Litteras rite constituatur, eius loco interea dioecesanus Consultorum coetus deligatur. Statuimus ut novae dioecesis mensa constet tum Curiae emolumentis tum fidelium stipibus tum etiam iusta bonorum portione, quae ei obveniat necesse est ex divisione iuxta can. 1500 C.I.C. sedulo facienda. Circa dioecesani Seminarii erectionem eaque omnia, quae ad sacerdotalem tironum educationem et institutionem attinent, tum sacri canones serventur tum normae Decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius» tum etiam peculiares regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica editae. Selecti autem sacrorum alumni disciplinis philosophicis et theologicis instruendi ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur in Urbe situm, itemque ii presbyteri, qui ad sua studia explenda acciti fuerint. De regimine Ecclesiae hodie conditae, de administratione, de eligendo Vicario Capitulari sede vacante, deque aliis id genus, ea serventur, quae iure canonico statuta sunt. Decernimus praeterea ut ibi, institutione novae dioecesis ad effectum deducta, presbyteri censeantur ei adscripti Ecclesiae, intra cuius fines officium vel beneficium habent ; ceteri vero clerici necnon Seminarii alumni ei addicantur dioecesi, intra cuius fines legitimum habent domicilium. Denique praecipimus ut actorum documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles aut ad bona temporalia pertinent, a Curia Portalegrensi in Brasilia ad Curiam Novohamburgensem transmittantur, ut ibi in condendo tabulario diligenter custodiantur. Quae per has Litteras statuimus, ea exsequatur Venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, a Nobis deputatus debitisque instructus facultatibus, haud excepta facultate eiusdem officii alicui presbytero subdelegandi. Omnibus peractis exaratisque actorum documentis, certa singulorum exempla usitato more signata sigilloque impressa ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur. Has Apostolicas Litteras et nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Godefridus Mariani, Protonot. Apost. 
Amatus Petrus Frutaz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 2, pp. 152-154

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top