The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CIVITAS REGALENSIS*

PRAELATURA CLUNIENSIS PER APOSTOLICAS LITTERAS SUB PLUMBO
DATAS EPISCOPUS TITULO DORITANUS AD GRADUM DIOECESIS
NOMINE CIVITATIS REGALENSIS EVECTA PLANIUS DESCRIBITUR

 

Constat Militarium Ordinum Sancti Iacobi, Calatravae, Alcantarae et Montesiae Prioratum, id est Praelaturam Cluniensem, per Apostolicas Litteras Ad Apostolicam die XVIII mensis Novembris anno MDCCCLXXV datas conditum esse eiusque regimen peculiari iure ipsi Episcopo titulo Doritano traditum. Illorum tamen Ordinum Militibus anno MCMXXXI sublatis ob mutata rerum adiuncta, talis Praelatura impetravit sive ad tempus sive in perpetuum ut communi iuri Hispanicarum dioecesium proprio subiceretur. Propterea Praelatus Cluniensis, qui ceteroquin Episcopus residentialis re ibi haberi consuevit, nuper non dubitavit, consentiente Conferentia Episcopali Hispaniae, huic Apostolicae Sedi proponere ut Cluniensis Praelatura ad honorem eveheretur dioecesis proprium utque eius ipse sacrorum Antistes, a vinculo Doritanae Ecclesiae absolutus, Episcopus Civitatis Regalensis renuntiaretur, servato historicam ob causam titulo Prioris Ordinum Militarium. Quoniam autem compertum habemus eidem rei assentiri Venerabilem Fratrem Aloisium Dadaglio, Archiepiscopum titulo Leriensem et in Hispania Apostolicum Nuntium, idemque consilium iis probari, quorum interest vel interesse censetur, Nos idcirco, preces admittentes Nobis adhibitas, de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hasce per Litteras memoratam Praelaturam in dioecesium numerum recensemus nomine Civitatis Regalensis appellandam iisdemque finibus circumscriptam quibus ad hunc usque diem ipsa Praelatura continebatur. Quare Episcopus Civitatis Regalensis vocabitur ipse pro tempore Antistes novae dioecesis, quae archidioecesi Toletanae suffraganea erit cuiusque proinde Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore Toletani subicimus. Novae cathedrae episcopalis sedem constituimus in urbe vulgo Ciudad Real basilicamque ibi exstantem Deo in honorem Beatae Virginis del Prado dicatam Nos exornamus dignitate cathedralis templi, ceterorum videlicet eiusdem ordinis templorum iuribus et privilegiis ei datis; insuper Episcopo pro tempore Civitatis Regalensis nunc tum honores et iura tribuimus tum officia et onera imponimus, quibus augentur et tenentur ceteri Episcopi eodem munere fungentes. Capitulum hactenus Ecclesiae Prioralis in Capitulum Cathedrale per has Litteras evehimus, eiusque dehinc eadem munera et iura erunt propria, quibus cetera Capitula Cathedralia Hispaniae ornantur, sacerdotes vero Capituli olim Prioralis idem officium in Capitulo Cathedrali retinebunt, quidquid est de vinculis honorificis cum Militaribus Ordinibus. Bona vero temporalia, quae adhuc ad Praelaturam Cluniensem pertinebant, posthac erunt dioecesis Civitatis Regalensis, quae in locum eius nunc succedit. De regimine huius dioecesis, de rebus administrandis, de eligendo Vicario Capitulari sede vacante, deque aliis id genus, ea omnino serventur, quae iure statuta sunt. Circa vitam ac regimen dioecesani Seminarii eaque omnia quae ad sacerdotalem tironum educationem et institutionem attinent, tum ius commune servetur, tum normae Decreti Vaticani II Optatam totius retineantur, tum etiam peculiares normae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica editae. Statuimus praeterea ut clerus olim Cluniensis posthac novae dioecesi Civitatis Regalensis censeatur adscriptus. Hisce ipsis Apostolicis Litteris Venerabilem Fratrem Raphaelem Torija de la Fuente, hactenus Episcopum titulo Doritanum atque Praelatum Cluniensem, Nos de plenitudine eiusdem potestatis, qua fungimur, et ab omni vinculo Ecclesiae Doritanae absolvimus et Episcopum eligimus Civitatis Regalensis, cui patrem et pastorem praeficimus, servato titulo Prioris memoratorum Ordinum Militarium. Quod hisce Litteris Apostolicis statuimus, id exsequatur Venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, quem diximus, a Nobis deputatus debitisque instructus facultatibus, haud excepta facultate eiusdem officii alicui presbytero subdelegandi in dignitate constituto. Denique, exsecutione peracta exaratisque actorum documentis, certa veraque exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis transmittantur. Apostolicas has Litteras Nos nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 2, pp. 145-147

 

Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top