 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MEKIENSIS*
IN AETHIOPIA NOVA CONSTITUITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA NOMINE MEKIENSIS
Evangelizationis operi in Aethiopia quo aptius consulerent, censuerunt
Venerabilis Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositi bene fieri si, quibusdam territoriis a Vicariatu
Apostolico Hararensi detractis, nova conderetur circumscriptio ecclesiastica.
Nos autem, accepto favorabili voto omnium quorum interest, libenter concedimus
ea de quibus Venerabilis Frater Noster Agnellus S.R.E. Cardinalis Rossi,
Praefectus eiusdem Sacrae Congregationis Nobis hoc super negotio rettulit, atque
haec quae sequuntur auctoritate Nostra apostolica decernimus. A Vicariatu
Apostolico Hararensi territoria separamus, quae regiones vulgo appellatas «
Arssi » et « Bale » atque sub-provinciam « Butejira-Haigotch » complectuntur,
iisque Praefecturam Apostolicam condimus Mekiensem appellandam. Eam pastorali
ratione exercendam concredimus sodalibus Instituti Missionum a Consolata, plane
fore confisi, ut ex assidua ipsorum opera fructus uberes optimique colligi
possint. Eos insuper paterne hortamur, ne quid omittant quo christiana fides
propagetur, extendatur, prorogetur. Haec quae statuimus, sive nunc sive in
posterum rata esse volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo
octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praep. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Ioannes De Riccardis, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 6, p. 586
© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana
|