 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MUZAFFARPURENSIS*
EX INTEGRO NOVA DIOECESI MUZAFFARPURENSIS EXCITATUR IN INDIA LOCIS
QUIBUSDAMDETRACTIS A DIOECESI PATNENSI
Quandoquidem omni semper ope operaque contendendum esse arbitramur ut
Evangelium Christi expeditissimis quibusque viis per terras disseminetur, apta
igitur etiam Nos consilia inire pro auctoritate Nostra volumus, quibus eaedem
evangelizationis viae efficaciter aperiantur munianturque in posterum.
Perlibenter ideo accepimus ac sanximus sententiam ipsam Venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione
praepositorum qui plana consensione suaserant ut nova in India conderetur
dioecesis circum urbem vulgari nomine « Muzaffarpur », appellatam. Quare per hasce
Litteras Nos ex apostolica Nostra auctoritate edicimus ac decernimus ut a
dioecesi Patnensi seiungantur civilia loca « West Champaram », « East Champaram
», « Gopan Ganj », « Siwan », « Saran », « Vishali », « Muzaffarpur », «
Sitamarhi », «Madhubani », « Darhanga « Samastipur « Saharsha » et « Begusarai
» proindeque coniungantur in novam dioecesim deinceps nuncupandam
Muzaffarpurensem, quae eosdem finium limites habeat quos memoratae iam ipsae
regiones civiles quaeque velut suffraganea subnectatur archidioecesi Ranchiensi.
Eodem autem tempore praecipimus ut novae dioecesis cathedra episcopalis intra
sacram principem aedem collocetur eiusdem civitatis Muzaffarpurensis utque pro
canonicis ipsis iure quidem destinentur consultores dioecesani. Volumus
praeterea ut documenta singulaque ad novam dioecesim attinentia recte exarentur
certaque eorum exempla solito molo signata ac sigillo munita ad Sacram
Congregationem pro Gentium Evangelizatione protinus transmittantur. Quae vero
hic singillatim praestituimus, ad effectum ipse deducat Venerabilis Frater
Lucianus Storero, Archiepiscopus titulo Tigimmensis atque Apostolicus in India
Pro-Nuntius, qui a Nobis ad id deputatus est necessariisque huius mandati causa
facultatibus exornatus, haud excepta potestate idem officium alteri cuidam
subdelegandi. Has denique Apostolicas Litteras Nostras tam nunc quam posthac
ratas plane esse iubemus suosque proprios exserere effectus, contrariis
quibuslibet neutiquam obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die sexto
Martii mensis anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo Pontificatus Nostri
secundo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praep. |
Godefridus Mariani,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 3, pp. 262-263
© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana
|