The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PALMERSTONAQUILONIANA*

IN NOVA ZELANDIA DIOECESIS CONDITUR PALMERSTONAQUILONIANA

 

Properamus et gestimus Nos, qui in apostolorum principis locum successimus, ea omnia peragere, quae fidei nostrae Christique religioni propagandae aut intendendae conferre possunt. Quam ob rem, cum Venerabiles Fratres Conferentiae Neo-Zelandiae, prae oculis habentes Decretum Christus Dominus Concilii Vaticani II, bene fieri censuerint si, detractis territoriis nonnullis ab archidioecesi Wellingtonensi, quae in finibus est Neo-Zelandiae, nova ibi dioecesis constitueretur, Nos, negotio bene reputato consilioque petito a Venerabilibus Fratribus Nostris Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis atque audito favorabili voto omnium quorum interest, sequentia decernimus ac statuimus. Comitatus (vulgo counties ) Clifton, Stratford, Inglewood, Taranaki, Egmont, Waitame West, Hawera, Eltham, Patea, Waitotara, Waimairino, Wanganui, Rangatikei, Kiwitea, Pohangina, Oroua, Manawatu, Kairanga, Eketahuna, Pohiatua, Woodville, Dannevirke, Waipukurau, Waipawa, Hawke's Bay (in qua Abbatia Southern Star ceu flamma pietatis lucet) et Wairoa, nec non ea pars Districtus civilis vulgo Waitomo, in qua pagi Awakino et Mokau exstant, ab archidioecesi Wellingtonensi distrahimus, iisdemque novam constituimus dioecesim nomine Palmerstonaquilonianam, cuius fines iidem erunt ac fines civilium provinciarum quibus componitur. Nova dioecesis suffraganea erit metropolitanae Ecclesiae Wellingtonensi, sic ut eius Episcopus, Archiepiscopo. Qui insuper Sedem suam episcopalem in urbe Palmerston North collocabit, in templo scilicet Sancti Patricii cathedra posita, cui iura concedimus cathedralium sacrarum aedium propria. Iubemus praeterea ut ob locorum huiusque temporis adiuncta, pro Canonicis, dum eorum Collegium constituatur, ad normam iuris Consultores dioecesani deligantur, qui sacro dioecesis Praesuli assistant. Cetera ad Ius Canonicum disponantur, ad amussim. Haec quae diximus ad effectum adducat Apostolica Nuntiatura, vel ab ea delegatus sacerdos, confectique negotii documenta sueto modo exarata ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat. Has Litteras Apostolicas ratas esse sive nunc sive in posterum volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 6, pp. 583-584

 

Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top