The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PLATENSIS ET MARIS PLATENSIS
(CHASCOMUSENSIS)
*

IN ARGENTINA, NONNULLIS DETRACTIS AB ECCLESIIS PLATENSI ET MARIS
 PLATENSIS TERRITORIIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS CHASCOMUSENSIS

 

Universum Dominicum gregem toto orbe diffusum divino gubernantes mandato, nullo non tempore sollicita studemus cura adlaborare ut spirituali Christifidelium saluti apte consulamus. Quare, cum Venerabiles Fratres Antonius Plaza, Archiepiscopus Platensis, et Romulus García, Episcopus Maris Platensis, audita Conferentia Episcopali Argentina, ab hac Apostolica Sede petierint ut e suis Ecclesiis quibusdam territoriis seiunctis nova dioecesis constitueretur, Nos, re mature perpensa, consilioque petito a Venerabili Fratre Pio Laghi, Archiepiscopo titulo Maurianensi et in Republica Argentina Apostolico Nuntio, de Nostrae plenitudine potestatis ea, quae sequuntur, decernimus. Ab archidioecesi Platensi territorium separamus quod has civiles complectitur circumscriptiones vulgo « partidos » nuncupatas : Chascomús, Coronel Brandsen, Castelli, Dolores, General Belgrano, General Guido, General Paz, Monte, Pila; a dioecesi vero Maris Platensis territoria horum municipiorum seu « partidos »: General Conesa, General Lavalle, Maipú, e quibus omnibus terris novam condimus dioecesim Chascomusensem appellandam, iisdem limitatam finibus quibus civiles, quas diximus, circumscriptiones seu «partidos », simul sumptae, in praesens terminantur. Conditae dioecesis sedem in urbe vulgo Chascomús ponimus, magisteriique episcopalis cathedram in templo ibidem exstante, Deo sacro in honorem B.M.V. ab incolis loci «Nuestra Señora de la Merced» nuncupato, quod ad cathedralis evehimus dignitatem, cum debitis iuribus et privilegiis. Insuper Chascomusensi pro tempore Episcopo honores, insignia, privilegia iuraque tribuimus iisdemque oneribus et officiis adstringimus quibus ceteri Praesules Ordinarii locorum gaudent atque obligantur. Eandem praeterea suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Platensi ; sicut eiusdem Episcopum metropolitanae Archiepiscopi Platensis iurisdictioni obnoxium. Canonicorum Collegium etiam condatur, ad normas per alias Apostolicas Litteras edendas. Interim Canonicorum loco dioecesani consultores eligantur, qui Episcopum consilio et opera iuvent. Huiusce novae Ecclesiae mensam episcopalem efficient Curiae emolumenta, fidelium oblationes et pars bonorum quae eidem obvenient ad praescriptum canonis 1500 C.I.C. quaeque ad episcopales mensas Ecclesiarum Platensis et Maris Platensis hactenus pertinuere. Ad Seminarii constitutionem atque puerorum educationem quod attinet, serventur leges iuris communis atque regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, ratione nempe habita decreti Concilii Oecumenici Vaticani II « Optatam Totius ». Lecti autem Seminarii alumni, philosophicis atque theologicis imbuendi disciplinis, necnon sacerdotes qui velint studia complere, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum. Quae quidem spectant ad regimen dioecesis, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, fideliumque iura et onera aliaque id genus, haec omnia canonico iure temperentur. Ad effectum his Litteris deductis, sacerdotes ei dioecesi assignentur, ubi beneficium aut officium habeant ; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones ei in qua legitime degant. Acta insuper atque documenta novam dioecesim quoquo modo respicientia, a Curiis Platensi et Maris Platensis ad Curiam Chascomusensem rite transmittantur, ibique in tabulario religiose serventur. Haec quae mandavimus ad exitum curet adducenda Venerabilis Frater Pius Laghi, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos in ecclesiastica dignitate constitutus, et congrua documenta ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo septimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 4, pp. 376-379

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top