 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ZANZIBARENSIS*
ADMINISTRATIO APOSTOLICA ZANZIBARENSIS ET PEMBAENSIS AD GRADUM DIOECESIS
EVEHITUR
Cum Administratio Apostolica Zanzibarensis et Pembaensis in Tanzania haud
parva susceperit incrementa iamque in condicionibus versetur ut ad stabilius
dioecesis regimen extollatur, indeque et fidelium utilitas augeatur et clero ibi
laboranti perhibeatur meritae laudis testimonium eique addatur animus ad maiores
in dies apostolicos ineundos labores, duximus non diutius eius Administrationis
elevationem in dioecesim esse differendam. Quam ob rem, audita sententia
Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium, negotiis Congregationis pro
Gentium Evangelizatione praepositorum, acceptoque quorum interest favorabili
voto, Nos, suprema Nostra usi potestate, Administrationem Apostolicam
Zanzibarensem et Pembaensem ad gradum dioecesis provehimus, quae posthac tantum
Zanzibarensis appellabitur, eam simul subicientes Metropolitanae Ecclesiae
Daressalaamensi et iurisdictioni Sacrae Congregationis pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide. Statuimus insuper ut huius dioecesis
sedes episcopalis sit in urbe Zanzibaria, cuius ecclesiam, quae est sub titulo
S. Ioseph, ad dignitatem ecclesiae cathedralis extollimus. Decernimus denique ut
pro canonicis consultores dioecesani ad normam iuris eligantur et adhibeantur,
dum coetus canonicorum constituatur. Volumus autem ut Apostolicae hae Litterae
Nostrae firmae sint et efficaces nunc et in posterum, contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 4, pp. 379-380
© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana
|