 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IMPHALENSIS*
DIOECESIS KOHIMAENSIS-IMPHALENSIS DIVIDITUR ET NOVA ERIGITUR DIOECESIS
IMPHALENSIS
Cum Nos, Domini Nostri Iesu Christi mandato
obsequentes, totius Ecclesiae necessitatibus providendum esse ducamus, ad idque
pertineat ut etiam illas eiusdem Ecclesiae partes, seu dioeceses, quae nimis
latent, arctioribus circumscribantur limitibus, ne Antistites laboribus
graventur neu christifideles eorundem indigeant curis : quo aptius in India
evangelizationis operi consuleretur, dioecesim Kohimaensem-Imphalensem in duas
dioeceses censuimus esse dividendam. Audito igitur consilio Venerabilium Fratrum
Nostrorum S.R.E. Cardinalium, regimini Sacrae Congregationis pro Gentium
Evangelizatione praepositorum, Nos suprema Nostra Apostolica auctoritate civile
territorium, vulgo « Manipur» appellatum, a finibus dioecesis
Kohimaensis-Imphalensis distrahimus et in novam dioecesim Imphalensem
denominatam, pro nomine urbis quae vulgo Imphal vocatur, erigimus, ita ut
limites novae dioecesis iidem sint ac limites Status civilis cui nomen est «
Manipur », Imphalensi Episcopo pro tempore honores, insignia, privilegia iuraque
tribuentes, iisdemque oneribus et officiis eum adstringentes, quibus ceteri
Episcopi ordinarii locorum gaudent et adstringuntur. Statuimus insuper ut
cathedra episcopalis huius novae dioecesis in Ecclesia Beatae Mariae Virginis
Immaculatae, quae est in eadem urbe Imphalensi, collocetur, et ut pro canonicis
consultores dioecesani ad iuris tramitem eligantur atque adhibeantur, donec
canonicorum coetus constituatur. Novam dioecesim suffraganeam constituimus
Ecclesiae Metropolitanae Shillogensi-Gauhatinae eiusque pro tempore Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subicimus.
Decernimus praeterea ut posthac dioecesis Kohimaensis-Imphalensis tantum
Kohimaensis nuncupetur, eiusque sedes episcopalis ab urbe, vulgo « Dimapur »
dicta, in urbem « Kohima » transferatur, et ut Ecclesia princeps huius urbis,
Christo Regi dicata, in novam Ecclesiam cathedralem elevetur. Ad haec omnia
perficienda Venerabilem Fratrem Lucianum Storero, Archiepiscopum titulo
Tigimmensem atque Apostolicum Pro-Nuntium in India, deputamus, vel quem ipse
delegaverit, factis nempe necessariis facultatibus, et onere imposito
authenticum exemplar peractae exsecutionis remittendi ad Sacram Congregationem
pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide. Volumus autem ut hae
Litterae Nostrae firmae sint et efficaces nunc et in posterum, contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Godefridus Mariani,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 4, pp. 380-381
© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana
|