Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NEO-IGUASSUENSIS ET BARRENSIS
DE PIRAI-VOLTAREDONDENSIS (ITAGUAIENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIIS
NEO-IGUASSUENSI ET BARRENSI DE PIRAI-VOLTAREDONDENSI,
NOVA DIOECESIS CONDITUR NOMINE ITAGUAIENSIS

 

Gravissimum supremi Pontificatus officium divina Nobis commissum voluntate Nos iugiter sollicitat ut quae spiritali Christifidelium saluti eorumque regimini feliciter evenire videantur, ea studeamus opportune praestare. Libentes igitur esse accedendum precibus censuimus Venerabilium Fratrum Hadriani Hypólito, Episcopi Neo-Iguassuensis et Waldyri Calheiros de Novais, Episcopi Barrensis de Piraí-Voltaredondensis qui, Episcoporum Brasiliensium Conferentia audita, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut e nonnullis Ecclesiarum suarum disiunctis territoriis, nova dioecesis conderetur. De consilio ergo sive Venerabilis Fratris Carmeli Rocco, Archiepiscopi titulo Iustinianopolitani in Galatia et in Brasilia Apostolici Nuntii, sive Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositorum, deque plenitudine Nostrae potestatis sequentia decernimus. A dioecesi Neo-Iguassuensi totum distrahimus territorium, prout in praesens civili lege circumscribitur, municipiorum Itaguaí et Mangaratiba; a dioecesi autem Barrensi de Piraí-Voltaredondensi totum territorium separamus, prout in praesens lege civili terminatur, municipiorum Angra dos Reis et Parati ; atque ex his distractis territoriis novam dioecesim condimus Itaguaiensem appellandam, iisdemque circumscriptam finibus quibus municipia, quae diximus, simul sumpta, terminantur. Huius novae dioecesis episcopalem sedem in urbe Itaguaí ponimus, templumque ibi exstans Deo dicatum in honorem Sancti Francisci Xaverii ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus iustis cum iuribus. Itaguaiensi insuper pro tempore Episcopo et honores, insignia iuraque damus, et obligationes etiam imponimus residentium sacrorum Pastorum proprias. Eandem praeterea suffraganeam facimus Sedi Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii, eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi huius Sedis subicimus. Canonicorum collegium in ea instituatur iuxta morem in ista regione vigentem perque alias Apostolicas Litteras suo tempore edendas ; interea, consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo assint. Mensa episcopalis efficietur Curiae emolumentis, pecuniis a fidelibus sponte oblatis et bonorum parte, quae ei obvenient ex praescripto canonis 1500 C.I.C., quaeque hucusque ad mensas episcopales dioecesium Neo-Iguassuensis et Barrensis de Piraí-Voltaredondensis pertinebant. Ad Seminarium quod attinet, idem struatur, servatis praescriptis iuris communis, decreto Concilii Vaticani II « Optatam Totius », peculiaribus normis Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Selecti vero alumni, philosophicis theologicisque imbuendi disciplinis, necnon sacerdotes ad studia complenda, Romam, ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense, mittantur. Cum autem dioecesis condita fuerit, eo ipso sacerdotes ei Ecclesiae addicantur, in qua officium vel beneficium habeant ; ceteri vero sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Acta denique et documenta novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona spectantia a Curiis episcopalibus Neo-Iguassuensi et Barrensi de Piraí-Voltaredondensi ad Curiam Itaguaiensem transferantur, in tabulario custodienda. Haec quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos in ecclesiastica dignitate constitutus, qui ad Sacram Congregationem pro Episcopis effecti negotii documenta mittat, de more signata sigilloque impressa. Has quidem Apostolicas Litteras nunc et in posterum efficaces esse foreque volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc.
Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Amatus Petrus Frutaz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 6, pp. 587-588

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana