 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BUBANZANA*
QUODAM E DIOECESI BUIUMBURAĖNSI TERRITORIO DETRACTO, NOVA DIOECESIS IN
BURUNDIA CONSTITUITUR NOMINE BUBANZANA
Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus qui Sacrae
Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi
sunt, quo aptius in Burundia evangelizationis operi consuleretur, peropportunum
est visum in ea novam esse dioecesim condendam. Nos igitur, cum eorum votis
concedere exoptemus, ea, quae sequuntur, decernimus summaque Nostra iubemus
auctoritate. A dioecesi Buiumburaėnsi partem septentrionalem territoro separamus
eaque novam dioecesim condimus, ex urbe huius regionis principe «Bubanza »
appellandam Bubanzanam iisdemque limitandam finibus quibus nunc provincia
civilis definitur, firmis manentibus ceteris limitibus. Insuper constitutam
dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Kitegaėnsi, dum vero
praecipimus ut Episcopi cathedra in sacra aede principe eiusdem urbis « Bubanza
» ponatur atque Canonicorum loco Consultores dioecesani ad normam iuris deligantur
qui Episcopum consilio et ope iuvent. Has denique Litteras nunc et in posterum
efficaces esse et fore volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum
Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praep. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 6, p. 797
© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana
|