The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BENIAMINACEVALENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS A VICARIATU APOSTOLICO CIACHENSI
IN PARAQUARIA NATIONE ALIISQUE A PILCOMAYOENSI DISTRACTIS
NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE BENIAMINACEVALENSIS

 

Christianam ad progressionem spectantes omnium fidelium sibi commissorum, Vicarii Apostolici tum Ciachensis in Paraquaria Natione tum Pilcomayoensis nuper non dubitaverunt quin, consulta Conferentia Episcopali Paraguaiana, expostularent ab Apostolica hac Sede, ut, quibusdam locis ab utroque Vicariatu distractis, nova iisdem conderetur dioecesis. Quapropter Nos, collatis consiliis cum Sacra Congregatione pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, cum constet idem ipsum probari etiam Venerabili Fratri Iosepho Mees, Archiepiscopo titulo Yprensi et in Paraquaria Natione Nuntio Apostolico, necnon commune optatum in votis esse eorum quorum interest vel interesse censetur, at potissimum cum sit Nobis cordi rationem istorum filiorum congruam habere legitimaeque eorum pastorum petitioni concedere, his ipsis Litteris de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae ea decernimus et iubemus, quae sequuntur. A Vicariatibus Apostolicis Ciachensi in Paraquaria Natione et Pilcomayoensi separamus loca, quorum fines ita vulgari sermone describuuntur : « — Al Sur — El Rio Pilcomayo desde su cruce con el meridiano 60.5 hasta su desembocadura en el Rio Paraguay ; — al Este — El Rio Paraguay desde la desembocadura del Rio Verde (Puerto Colón) hasta la confluencia con el Pilcomayo, frente a Asunción ; — al Norte y Oeste — Una linea compuesta por una imaginaria que, partiendo de la intersección del meridiano 60.5 con el Rio Pilcomayo, va hasta la intersección del meridiano 60 con el Rio Montelindo ; sigue el cauce principal de este rio hasta encontrar el meridiano 58.5; de aqui una linea recta con dirección Norte, siguiendo este meridiano hasta encontrar el cruce principal del Rio Verde, cuyo cauce sigue después hasta el Rio Paraguay » ; hisque ita distractis locis simul sumptis seu regione, cuius fines modo memorati valida lege civili in praesentia vigent, novam constituimus dioecesim Beniaminacevalensem appellandam, eamdemque suffraganeam Ecclesiae Sanctissimae Assumptionis, cuius proinde Archiepiscopi metropolitico iuri ipsum pro tempore novae Ecclesiae Episcopum subicimus. Eius episcopalem sedem in urbe cui nomen vulgare « Benjamín Aceval » collocari iubemus templumque ibi exstans Deo in honorem Sanctae Rosae Limanae dicatum Nos ad dignitatem evehimus, qua gaudent templa cathedralia, iisdem videlicet ornabitur honoribus et insignibus ac privilegiis; Beniaminacevalensi pro tempore Episcopo tum honores et insignia et privilegia et iura tribuimus, tum officia et onera imponimus, quibus et instruuntur et ligantur ceteri Episcopi eodem munere fungentes. In Beniaminacevalensi dioecesi instituendum decernimus Capitulam cathedrale iuxta normas alio decreto opportune edendas; quamdiu vero ibidem deerit talis Canonicorum senatus, pro eo interea dioecesanus Consultorum coetus idem tueatur officium. Mandamus ut novae dioecesis mensa episcopalis emolumentis Curiae et fidelium stipibus constet necnon iusta portione sibi obventura e divisione bonorum Vicariatuum Apostolicorum Ciachensis in Paraquaria Natione et Pilcomayoensis sedulo facienda iuxta can. 1500 C.I.C. In iis quae aut ad aedificandum dioecesanum Seminarium aut ad sacerdotalem tironum educationem et institutionem attinent, sacri serventur canones iuris communis et normae Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » necnon regulae peculiares a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica editae. Selecti autem sacrorum alumni disciplinis philosophicis et theologicis instruendi ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur in Urbe situm. De regimine dioecesis hodie conditae, de administratione, de eligendo Vicario Capitulari «sede vacante» ; de fidelium iuribus et oneribus deque aliis id genus, omnia servari debent iuris canonici statuta. Lege praeterea sancimus ut ibi, constitutione novae dioecesis ad effectum deducta, presbyteri censeantur ei adscripti Ecclesiae, in qua ecclesiasticum officium vel beneficium habent ; ceteri clerici necnon Seminarii alumni ei addicantur dioecesi, intra cuius fines legitimum babent domicilium. Denique mandamus ut actorum documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles aut etiam ad bona temporalia pertinent, a Curiis Ciachensi in Paraquaria Natione et Pilcomayoensi ad Curiam Beniaminacevalensem transmittantur, ut ibi in condendo tabulario custodiantur. Quae omnia per has Litteras decrevimus, ea exsequatur Venerabilis Frater Iosephus Mees, quem diximus, a Nobis deputatus debitisque facultatibus instructus, etiam facultate talis officii subdelegandi alicui viro in ecclesiastica dignitate constituto. Quibus peractis exaratisque actorum documentis, certa et vera singulorum exempla, eademque sueto more subscriptionibus sigilloque obsignata, Sacrae Congregationi pro Episcopis mittantur. Has Apostolicas Litteras sub plumbo expeditas et nunc et in posterum volumus ratas esse, contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 3, pp. 217-219

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top