The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MOBILENSIS*

NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA NOMINE MOBILENSIS
CONSTITUITUR UNOQUE TEMPORE ECCLESIA MOBILENSIS ET
A PROVINCIA ECCLESIASTICA NOVAE AURELIAE SEIUNGITUR ET
AD GRADUM ARCHIEPISCOPALIS SEDIS METROPOLITANAE EVEHITUR

 

Sacrorum Antistites Provinciae Ecclesiasticae Novae Aureliae, de pastorali quidem cura solliciti animumque in christianum profectum omnium fidelium in illa regione degentium intendentes, audita Conferentia Episcopali Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis, ab hac Apostolica Sede poposcerunt ut, quibusdam locis a perampla Provincia Ecclesiastica Novae Aureliae distractis, iam nova Provincia Ecclesiastica nomine Mobilensis illic conderetur ipsaque Mobilensis ibidem dioecesis ad dignitatem Metropolitanae sedis eveheretur. Quapropter Nos, cum constet eidem rei assentiri Venerabilem Fratrem Ioannem Jadot, Archiepiscopum titulo Zuritanum et in Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus Delegatum Apostolicum, idemque consilium probari Venerabili Fratri Nostro S. R. E. Cardinali Sacrae Congregationis pro Episcopis Praefecto, necnon commune optatum in votis esse eorum quorum interest vel interesse censetur, at praesertim cum Nobis sit cordi congruam rationem istorum filiorum habere legitimaeque eorum pastorum precationi Nobis adhibitae concedere, de plenitudine apostolicae potestatis Nostrae hisce Litteris ea decernimus atque iubemus quae sequuntur. Dioecesim Mobilensem a Provincia Ecclesiastica Novae Aureliae seiungimus et ad dignitatem Metropolitanae Ecclesiae attollimus omniaque ei tribuimus iura ac privilegia, quae iure communi ceterarum eiusdem ordinis Ecclesiarum sunt propria. Novam praeterea ecclesiasticam Provinciam istic condimus Mobilensem cognominandam, quae constabit tum Mobilensi Ecclesia hodie ad gradum archidioecesis evecta honoreque sedis Metropolitanae insignita, tum dioecesibus Biloxiensi et Birminghamiensi in Alabama atque Iacksoniensi, quas nunc ab ecclesiastica Provincia Novae Aureliae segregamus et Mobilensi archidioecesi suffraganeas constituimus. Mobilensem pro tempore Antistitem dignitate archiepiscopali et Metropolitae ordine exornamus eumque iuribus et privilegiis cumulamus, quibus ceteri omnes rectae fidei Metropolitae ubique fruuntur, quorum tamen et oneribus et officiis ipsum quoque adstringimus. Quae hic praescripsimus, ea ad effectum adducantur a memorato Venerabili Fratre Ioanne Jadot, quem Nos deputamus cuique necessarias et opportunas facultates facimus, una cum facultate eiusdem mandati alicui viro in ecclesiastica dignitate constituto subdelegandi, salvo officio curandi ut, exsecutione peracta, actorum documenta exarentur eorumque certa ac vera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis transmittantur. Has Nos Apostolicas Litteras sueto more expeditas ratas esse volumus nunc et in posterum, contrariis rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 6, pp. 798-799

 

Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top