The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAXIENSIS*

IN BRASILIA NOVA DIOECESIS CAXIENSIS CONSTITUITUR

 

Qui divino consilio in supremi Pontificatus vertice constituti sumus ut simili amore, quo Petrus, gregem Christi regeremus, eo sane curas, et sollicitudines, et studia Nostra conferimus, ut christianae familiae necessitatibus, quantum maxime possumus, provideamus, consulamus utilitatibus: apta enim finium rerumque ecclesiasticarum dispositio fieri non potest quin sive commoda evadat sacris Pastoribus, sive fructus laetiores singulis dioecesibus afferat. Qua re, cum Venerabiles Fratres Emmanuel Petrus da Cunha Cintra, Ep.us Petropolitanus, atque Hadrianus Hypólito, Episcopus Neo-Iguassuensis, audita Conferentia episcopali Brasiliensi, petierint ut divisis suis Ecclesiis nova dioecesis conderetur, Nos, de sententia Venerabilis Fratris Carmeli Rocco, Archiepiscopi titulo Iustinianopolitani in Galatia et in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositorum, apostolica Nostra potestate haec decernimus. A dioecesi Petropolitana municipium separamus vulgo « Duque de Caxias », a dioecesi Neo-Iguassuensi municipium São João de Meriti, sic ut lege civili terminantur ; ex iisque novam dioecesim creamus : cuius sedem ponimus in urbe Duque de Caxias, cathedram in templo S. Antonii Patavini in eadem urbe, factis nempe iuribus sacrarum cathedralium aedium. Ceterum Sedes Caxiensis appellabitur. Novam Ecclesiam metropolitanae Sedi S. Sebastiani Fluminis Ianuarii suffraganeam facimus ; item eius Episcopum illius Archiepiscopo. Mensam eius constituent sive populi liberae collationes, sive Curiae emolumenta, sive bona, si adsint, quae e divisione bonorum ad canonem 1500 C.I.C. novae circumscriptioni obvenient. Canonicorum Collegium condatur ; quousque tamen id fiat, Consultores dioecesani eligantur, Episcopum consilio atque ope iuvaturi. De Seminarii constitutione deque clericorum formatione praecepta iuris communis serventur, ratione habita eorum quae per Decretum Concilii Vaticani II « Optatam totius » statuta sunt, atque a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica sancita. Suo vero tempore, qui meliores fuerint alumni Romam mittantur, in Collegium Pium Brasilianum, ut studiis philosophicis atque theologicis vacent. His Litteris ad effectum deductis per dioecesis constitutionem, Sacerdotes ei dioecesi censeantur ascripti in qua officium vel beneficium habeant ; ceteri vero clerici et Seminarii tirones, ei in qua legitime degant. Ad regimen electionemque, Vicarii Capitularis Sede vacante, hisque similia, quod attinet, sacri canones ad amussim serventur. Acta denique et documenta quae novam Ecclesiam respiciant, ad eius Curiam mittantur, religiose custodienda. Ceterum, haec omnia perficiet Venerabilis Frater Carmelus Rocco, de quo diximus, factis nempe facultatibus rei agendae, quas poterit etiam alii legare, si visum, modo viro in ecclesiastica dignitate constituto. Re autem acta documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecima mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 8, pp. 528-529

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top