The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUARABIREN*

QUIBUSDAM DEMPTIS TERRITORIIS A DIOECESI PARAHYBENSI,
NOVA IN BRASILIA DIOECESIS CONDITUR NOMINE GUARABIRENSIS

 

Cum exoptaret vehementer sacer pastor Parahybensis, Venerabilis Frater Iosephus Maria Pires, ut captis congruentibus consiliis prospiceretur multo certius gubernationi curaeque christiani populi suis in locis latissime videlicet patentibus cumque eadem de re consensum impetravisset Conferentiae Episcopalis Brasiliae, flagitavit exinde ab hac Sede Apostolica ut, quibusdam demptis a memorata communitate ecclesiali regionibus nominatim descriptis, nova ibidem constitueretur dioecesis. Nos autem, qui rite comperimus idem illud consilium usquequaque Venerabili Fratri comprobari Carmelo Rocco, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia et in Brasilia Apostolico Nuntio tum etiam placere Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus negotia Sacrae Congregationis pro Episcopis procurantibus, censuimus admotas a dicto Praesule preces suscipi remque ipsam effici posse, cum sine dubio plurimum secum adlatura esset utilitatis commoditatisque populis quorum interesset. Hasce propterea per Litteras Nos plenitudine apostolicae potestatis Nostrae usi decernimus ac definimus quae sequuntur. De finibus archidioecesis Parahybensis viginti et tria civilia submovemus municipia integra vulgo dicta : Guarabira, Alagoínha, Araçagí, Arara, Araruna, Bananeiras, Belém, Borborema, Cacimba de Dentro, Caiçara, Cuitegí, Dona Inês, Duas Estradas, Lagôa de Dentro, Marí, Mulungú, Pilões, Pilõezinhos, Pirpirituba, Serra da Raiz, Serraria, Solânea, Tacima ; ex quibus ita seiunctis novam iure condimus dicionem ecclesiasticam posthac nempe Guarabirensem nuncupandam habendamque suffraganeam Metropolitanae Ecclesiae Parahybensi cuius insuper Antistiti pariter suberit pro tempore Episcopus Guarabirensis. Episcopalem vero novae dioecesis sedem erigimus in urbe ipsa Guarabira ubi templum Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a Luce dicatum declaramus fore cathedralem aedem cui simul atque Guarabirensi pro tempore Episcopo honores insignia privilegia iuraque cuncta tribuimus quibus reliquae episcopales ecclesiae earumque pastores ad regulam iuris communis exornantur ; officiis autem et obligationibus singulis obstringi volumus Episcopum Guarabirensem quibus omnes vinciantur dioecesani Episcopi. Donec Capitulum Cathedrale nova in dioecesi alias per Litteras rite excitetur, concedimus ut dioecesani ibi consultores in praesentia deligantur. Ad episcopalem porro mensam quod spectat statuimus ut Curiae emolumentis fideliumque stipibus efficiatur atque iusta bonorum portione illi contingenti ex divisione ad mentem canonis 1500 C.I.C. perficienda. De Seminarii dein exstructione dioecesani deque sacerdotali tironum institutione tam serventur sacri Canones quam normae Decreti Concilii Vaticani Secundi « Optatam totius » necnon peculiaria Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica edicta. Electi autem sacrorum alumni tum etiam ipsi facti iam presbyteri suorum studiorum explendorum gratia ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur in Urbe situm. Quod attinet ad dioecesis novensilis rectionem administrationemque et ad Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque id genus accurate observentur quae eisdem de negotiis praestituunt canones sacri. Nova sic erecta Ecclesia Guarabirensi, istud de clero ibidem decernimus ut presbyteri illi putentur Ecclesiae novae adscripti cuius in finibus officium aliquod beneficiumve habent ; ceteri vero clerici, sicut et Seminarii alumni addicantur ei dioecesi cuius habent in finibus domicilium ipsum. Praecipimus deinde ut documenta ceteraque acta, quae aut ad novam pertinent dioecesim eiusve clerum aut ad fideles vel temporalia bona, irta omnia ex Curia Parahybensi ad Guarabirensem transvehantur in condendo olim tabulario ipsa religiose custodienda. Quae tandem hic singula praescripsimus, ad effectum plenum deducantur a Venerabili Fratre Carmelo Rocco, quem memoravimus, vel a presbytero per eum subdelegato, necessariis factis opportunisque facultatibus. Perfecto aliquando denique negotio exaratisque actorum omnium documentis, certa singulorum exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis transmittantur usitato more signata sigilloque firmata. Has Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum ratas esse iubemus, contrariis rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S.
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Godefridus Mariani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 4, pp. 373-374

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top