The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TAGAMNA*

IN INSULIS PHILIPPINIS PRAELATURA
TAGAMNA IN DIOECESIS FORMAM REDIGITUR

 

Qui in Beati Petri similitudinem (cfr. Io. 21, 15-17) idcirco divino consilio Ecclesiae sanctae praepositi sumus, ut simili amore atque dilectione eius prosperitati consuleremus, non aliud sane annitimur, non in aliud mentem cogitationesque Nostras intendimus, quam ut Christi fidelibus inserviamus, iisque utilitates praebeamus : non enim, ad beati Augustini sententiam (cfr. Serm. 340, 2), praeesse studemus, sed prodesse. Quam ob rem, cum Praelatura Tagamna, in Insulis Philippinis, magna ceperit incrementa, atque Conferentiae Episcopali eiusdem dicionis visum sit Praelaturam illam ad gradum dioecesis evehi posse, Nos sententia audita Venerabilis Fratris Brunonis Torpigliani, Archiepiscopi titulo Mallianensis atque in Insulis Philippinis Apostolici Nuntii, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositorum, haec potestate Nostra apostolica statuimus. Praelaturam Tagamnam ad dignitatem dioecesis evehimus, eodem nomine iisdemque finibus, quibus ante. Sedem episcopalem eandem urbem statuimus in qua Praelaturae erat ; item templum praelaticium cathedrale erit, cum iuribus atque privilegiis, cathedralium aedium propriis. Conditam Ecclesiam metropolitanae Sedi Davaėnsi suffraganeam subicimus, ad normam iuris ; similiter eius Episcopus Metropolitae obnoxius erit. Canonicorum Collegium constituatur; donec tamen id per alias Apostolicas Litteras fiat, Consultores dioecesani eligantur, qui suo Antistiti consilio atque opera assint. Mensa episcopalis coalescet e Curiae emolumentis, e fidelium collationibus, e bonis, quae pro rata parte ei obvenient, facta divisione iuxta canonem 1500 Codicis Iuris Canonici. Ad Seminarium quod attinet, condatur atque administretur secundum praescripta iuris communis, ratione habita tum Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », tum Regularum Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Religiosa incepta atque vocationes sacerdotales summo studio foveantur, ut suo tempore lecti iuvenes Romam mitti possint, in Pontificium Collegium Philippinum, philosophicis atque theologicis disciplinis imbuendi. De clero vero rem ita disponimus, ut his Litteris ad effectum adductis, eo ipso novae dioecesi incardinatus habeatur. Ultimum censemus ut Venerabilis Frater Petrus Dean, adhuc Praelatus Tagamnus, eius Episcopus fiat, vinculo prioris Sedis titulo Thuccaborensis solutus. Ceterum, quae per has Litteras mandavimus Venerabilis Frater Bruno Torpigliani, cuius mentionem fecimus, exsequatur, factis necessariis facultatibus, quas poterit, si visum, alii legare, modo viro in ecclesiastica dignitate constituto. Re vero acta documenta exarentur, quae Sacrae Congregationi pro Episcopis cito mittantur. Haec autem quae praescripsimus firma et rata nunc et in posterum esse volumus, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Godefridus Mariani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 1, pp. 7-8

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top