The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MARIANOPOLITANA GRAECORUM
MELKITARUM CATHOLICORUM
*

IN CANADA EXARCHATUS APOSTOLICUS CONDITUR PRO OMNIBUS
FIDELIBUS CATHOLICIS BYZANTINI RITUS MELKITARUM IBI COMMORANTIBUS

 

Qui benignissimo Dei consilio Ecclesiae sanctae praepositi sumus ut Beato Petro similes eius utilitatibus consuleremus, omnes Nostras vires et studia et curas in eo collocamus, ut non solum necessitatibus filiorum Nostrorum provideamus, sed eo modo qui sit bis temporibus accommodatus. Hoc enim tum officium poscit ipsum summi Ecclesiae pastoris tum animorum bonum exigit, sollicitudini nostrae commissorum. Qua re, cum Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, auditis quidem tum Venerabili Fratre Patriarcha Maximo V Hakim, tum Conferentia Episcoporum Canadiensis dicionis, id proposuerit ut in hac ipsa regione Exarchatus crearetur Apostolicus pro fidelibus catholicis Ritus Byzantini Melkitarum, ratione nempe habita eorum quae Decreto Concilii Vaticani II De Ecclesiis Orientalibus Catholicis , n. 4 continentur, Nos rati per hoc aptius filiis Nostris eius Ritus consuli, ea quas sequuntur statuimus ac iubemus. In Canada Exarchatum Apostolicum constituimus pro fidelibus catholicis Byzantini Ritus Melkitarum universis, cuius Sedem in urbe Marianopoli collocari censemus, magisterii vero cathedram in templo poni cuius est appellatio Sanctissimi Salvatoris pro Graecis Melkitis Catholicis , cum iustis iuribus. Novi Exarchatus Consultores deligantur, qui Exarcho assint consilio atque opera. Mensa exarchalis, quae dicitur, collationibus populi, tributis paroeciarum, bonis ad Exarchatum pertinentibus coalescet. Exarchatus iura et obligationes desumantur e Litteris apostolicis Cleri sanctitati , maxime e Canonibus a 366 ad 388, cauto tamen ut potestas iurisdictionis Exarchi in fideles Ritus Byzantini Melkitarum non exclusive exerceatur, sed cum Ordinariis locorum, qui tamen secundaria ratione, ut dicitur, iure suo utantur. Ubi vero paroecia pro fidelibus illis desit, Curio Latini ritus illorum curam gerat, donec per proprium Curionem provideatur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertia decima mensis Octobris, anno millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro Eccl. Orient. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost s. n..


*A.A.S., vol. LXXIV (1980), n. 8, pp. 1075-1076

 

Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top