The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LYCIENSIS*

IN ITALIA ECCLESIA LYCIENSIS AD DIGNITATEM
METROPOLITANAE SEDIS EVEHITUR NOVAQUE
ECCLESIASTICA PROVINCIA CONSTITUITUR EODEM NOMINE

 

Conferentia Episcopalis Apuliae, Christifidelium in eadem regione degentium spirituali saluti magis consulere studens atque normis decreti Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II Christus Dominus n. 40 obsequens, ab hac Apostolica Sede petivit ut cathedralis Ecclesia Lyciensis, nunc eidem Apostolicae Sedi immediate subiecta, ad gradum dignitatemque Sedis metropolitanae eveheretur atque nova ecclesiastica provincia eodem nomine vocata constitueretur. Nos igitur re mature perpensa, suppleto quatenus opus sit eorum interesse habentium vel habere praesumentium consensu, de plenitudine Apostolicae potestatis sequentia decernimus ac iubemus. Cathedralem Ecclesiam Lyciensem, nunc Apostolicae Sedi immediate subiectam, ad gradum metropolitanae Sedis attollimus eique iura et privilegia conferimus, quae ceterarum eiusdem honoris Ecclesiarum propria sunt ; novam insuper ecclesiasticam provinciam condimus Lyciensem appellandam quae formabitur metropolitana Ecclesia Lyciensi et suffraganeis Sedibus hic enumeratis : Brundusina, quae, officio metropolitano amisso, archiepiscopalem titulum servabit; Hydruntina, quae pariter, officio metropolitano amisso, archiepiscopalem titulum servabit; Gallipolitana, hactenus metropolitanae Ecclesiae Hydruntinae suffraganea; Neritonensi, usque adhuc Apostolicae Sedi immediate subiecta ; Ostunensi, hactenus metropolitanae Ecclesiae Brundusinae suffraganea; Uxentina-S. Mariae Leucadensis, hucusque metropolitanae Ecclesiae Hydruntinae suffraganea. Nos praeterea Lyciensem pro tempore Antistitem dignitate ac gradu Metropolitae perpetuo insignimus, iuribus et privilegiis concessis necnon oneribus et obligationibus impositis quae iuxta sacrorum canonum normas ad omnes Metropolitas pertinent. Collegium autem Canonicorum Ecclesiae Lyciensis dignitate metropolitani Collegii locupletamus. Venerabilem vero Fratrem Franciscum Minerva, ad praesens Episcopum Lyciensem, dignitate archiepiscopali ac gradu Metropolitae augemus iustis cum iuribus. Denique quae praescripsimus, Venerabilis Frater Villelmus Motolese, Archiepiscopus Tarentinus atque Conferentiae Episcoporum Apuliae Praeses, ad exitum adducet, vel ab eo delegatus sacerdos in ecclesiastica dignitate constitutus, factis nempe iuribus atque potestatibus necessariis. Re quidem acta, documenta exarentur atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur, de more signata sigilloque impressa. Apostolicam hanc Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 8, pp. 1076-1077

 

Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top