 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SIBOLGAËNSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA
SIBOLGAËNSIS IN INDONESIA AD DIOECESIS GRADUM ET DIGNITATEM EVEHITUR
Sibolgaënses res religiosas una cum civilibus recentiore hoc tempore
feliciter crevisse cum sit notum, sententiam accipiendam esse putavimus Sacrae
Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide atque ab eadem
prolatum votum, ut Praefectura Apostolica Sibolgaënsis in Indonesia ad
dioecesis gradum et dignitatem eveheretur. Quare, pro certo habentes in animarum
bonum id esse cessurum, audito favorabili voto quorum interest, sequentia
decernimus. Praefecturam Sibolgaënsem in dioecesium numerum recensemus,
immutata appellatione finibusque. Episcopi sedes in urbe vulgo Sibolga ponatur,
episcopalis vero magisterii cathedra in templo ibidem Deo dicato in honorem
Sanctae Theresiae, quod cathedralis sacra aedes erit, iustis cum iuribus.
Episcopo autem, praeterquam quod debita iura damus, obligationes etiam imponimus
residentium Episcoporum propria. Novam praeterea dioecesim suffraganeam facimus
metropolitanae Sedi Medanensi atque iurisdictioni Sacrae Congregationis pro
Gentium Evangelizatione obnoxiam. Mandamus insuper ut, quoadusque Canonicorum
Collegium per aliquas sub plumbo Litteras condatur, consultores dioecesani
deligantur, ad normam iuris, qui sacro dioecesis Praesuli assistant. Cetera ad
Ius Canonicum disponantur, ad amussim. Haec quae diximus ad effectum adducat
Venerabilis Frater Paulus Puente, Archiepiscopus titulo Macrensis in Mauretania,
vel ab eo delegatus sacerdos, et ad Sacram Congregationem pro Gentium
Evangelizatione congrua documenta de more mittat signata sigilloque impressa.
Has Litteras Apostolicas ratas esse sive nunc sive in posterum volumus,
contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die
vicesimo quarto mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo,
Pontificatus Nostri tertio.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Episc. Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 1, pp. 8-9
© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana
|