The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IPILENSIS*

IN INSULIS PHILIPPINIS NOVA CONDITUR
PRAELATURA COGNOMINE IPILENSIS

 

Rerum usu docti, universae Ecclesiae Rectores, bene scimus quantopere apta finium delineatio atque constitutio animorum bono conducere possit : ea enim, si temporum atque fidelium necessitatibus fuerit accommodata, tum incommodis illis medetur, quae rectae Ecclesiarum administrationi obstent, tum efficit ut ea, per quae Dei sermo facilius «currat et clarificetur» (2 Tim. 3, 1), populo Dei comparentur. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Franciscus Cruces, Archiepiscopus Zamboangensis, de grege sollicitus, post auditam Conferentiam episcopalem Insularum Philippinarum, ab hac Apostolica Sede petierit ut divisa Ecclesia cui praeest, nova circumscriptio constitueretur, Nos, Venerabili Fratre Brunone Torpigliani, Archiepiscopo titulo Mallianensi eodemque in Insulis Philippinis Apostolico Nuntio, sententiam rogato ; item de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praesident, haec statuimus atque iubemus. Ab archidioecesi Zamboangensi has paroecias separamus : Alicia, Buug, Ipil, Kabasalan, Mabuhay, Malangas, Margosatubig, Siay, Subanipa; quibus terris novam Praelaturam condimus, Ipilensem nomine, cuius Sedem in urbe Ipil collocamus, cathedram in templo S. Iosephi B. M. V. sponsi poni iubemus, in eadem urbe, factis nempe iuribus atque privilegiis, quae cathedralibus aedibus fieri solent. Constitutam Praelaturam metropolitanae Sedi Zamboangensi suffraganeam facimus, ad normam iuris. Mensam efficient tum Curiae emolumenta ; tum populi collationes, tum bona, si qua sunt, quae ei obvenient, ad normam canonis 1500 C. I. C. Circa Seminarii constitutionem atque disciplinam, serventur leges iuris communis, ratione nempe habita sive Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », sive eorum quae per Sacram Congregationem pro Institutione Catholica edita sunt, maxime « Rationis fundamentalis institutionis sacerdotalis ». Ceterum lecti iuvenes, suo tempore, qui philosophicis atque theologicis disciplinis imbui debeant, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Philippinum. Regimen vero, administratio novae Praelaturae, electio Vicarii Capitularis, sede vacante, iure Canonico ad amussim temperentur. Simul ac nova circumscriptio ecclesiastica condita fuerit, eo ipso sacerdotes ei Sedi addicti sint, in cuius territorio officium vel beneficium habeant ; ceteri clerici atque Seminarii tirones ei, in qua legitime degant. Acta denique et documenta, quae novam Ecclesiam respiciant, ad eius curiam mittantur, religiose custodienda. Ceterum, ea quae iussimus, Venerabilis Frater Bruno Torpigliani ad exitum deducet, vel quem ipse legaverit, factis nempe necessariis facultatibus, quas poterit delegare, si visum fuerit, cuivis, modo in ecclesiastica dignitate constituto viro. Re autem acta, documenta exarentur, atque Sacrae Congregationi pro Episcopis cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis Decembris anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro
Episc. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Godefridus Mariani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 1, pp. 5-6

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 

top