 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MANNARENSIS*
NONNULLIS DETRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI IAFFNENSI IN TAPROBANE NOVA
CONDITUR DIOECESIS «MANNARENSIS» NOMINE
Qui volente Deo ad Ecclesiae sanctae gubernacula sedemus, in id profecto
intentum animum semper habemus, in eoque vires collocamus, quo modo, nempe,
singularum Ecclesiarum tum necessitatibus provideamus, tum utilitatibus
consulamus. Ubi enim utrique rei diligenter satis fiat, ibi opitulante Dei
gratia atque Spiritus Sancti operante virtute, fructus in dies laetiores colligi
posse sperare licet. Quam ob rem, cum Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi in eam
sententiam iverint, ut, divisa dioecesi Iaffnensi in Taprobane, vulgo Sri Lanka,
nova constitueretur, Nos id in fidelium eius Ecclesiae cedere posse arbitrati,
haec quae sequuntur apostolica Nostra auctoritate statuimus. Civiles districtus,
quos dicunt, Mannar et Vavuniya, a dioecesi Iaffnensi distrahimus, eosque in
novae dioecesis formam redigimus, « Mannarensis » cognominandae, quam
archidioecesi Metropolitanae Columbensi in Taprobane suffraganeam facimus.
Episcopus, cui Sedes haec credetur, domicilium suum un urbe Mannar collocabit,
cathedra in templo S. Sebastiani, quod ibidem surgit, posita, cui omnia iura
cathedralium templorum facimus. Item statuimus ut pro Canonicis Consultores
dioecesani deligantur qui Episcopo assint opere consilio. Cetera omnia quae ad
dioecesis administrationem, electionem Vicarii Capitularis, mensam, iura cleri
atque populi, hisque similia, respiciant, iure Canonico ad amussim temperentur.
Ceterum, quae iussimus Venerabilis Frater Nicolaus Rotunno, Archiepiscopus
titulo Minorensis atque in Sri Lanka Apostolicus Pro-Nuntius, exsequenda
curabit, vel quem ipse legaverit, modo virum in ecclesiastica dignitate
constitutum. Idem vero documenta exarari faciet atque sinceris exemplis ad
Sacram Congregationem de Propaganda Fide mittet, rite subsignata atque sigillo
impressa. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Godefridus Mariani,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 7, pp. 473-474
© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana
|