 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
OKIGUENSIS*
IN NIGERIA NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS, OKIGUENSIS NOMINE
Quandoquidem Sanctissima Christi fides, iuvante Dei gratia praecones Evangelii,
in dies fines profert et ad novos populos pervenit et incrementa capit, oportet
sane ut externa etiam singularum Ecclesiarum structura novis rebus aptetur.
Quamquam enim est omnis Ecclesiae substantia in praedicando Evangelio, quo
homines aluntur ad salutem (cf. Matth. 4, 4), attamen nemo non videt iter
propagandae religionis fieri tutius, si aequior fuerit rerum condicio et status.
Quam ob rem, cum Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Sacrae
Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi id proposuerint, ut in
Nigeria, divisa dioecesi Umuahiaënsi, nova excitaretur ; Nos, rati posse id in
bonum animorum cedere, post rem bene consideratam atque petitum consilium eorum
quorum interesset, haec statuimus ac decernimus. Totum territorium quod intra
fines civilis administrationis vulgo « Local Government Areas » continetur,
quodque hos civiles Districtus comprehendit : Ekiti, Mbano, Okigwe, et
Isuikwuato, a dioecesi Umuahiaënsi distrahimus, in novamque dioecesis formam
redigimus nomine Okiguensis, atque metropolitanae Sedi Onitshaënsi
tamquam suffraganeam subicimus. Erit autem novae Sedis cathedra in templo
Sanctae Mariae, in urbe Okigwe, in qua Episcopus sedem suae auctoritatis
collocabit, factis nempe iuribus iustis. Quamdiu vero Ecclesia Ukiguensis
Canonicorum Collegio carebit, Episcopus Consultores dioecesanos eligat, qui
consilio atque opera iuvent. Cetera iure Canonico temperentur ad amussim. Quae
vero per has Litteras iussimus, Venerabilis Frater Carolus Curis, Archiepiscopus
titulo Diedelitanus ad exitum deducet, vel quem ipse legaverit, factis ad id
potestatibus necessariis. Re vero acta, documenta exarentur, atque sinceris
exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Has vero
Litteras volumus nunc et in posterum ratas esse, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarta et vicesima mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 5, pp. 289-290
© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana
|