Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUARULIENSIS*

QUADAM PLAGA A DIOECESI CRUCISMOGIENSI DETRACTA
NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE GUARULIENSIS

 

Plane intellegitur maximum studii conferendum esse ad ea confirmanda consilia inceptaque fovenda, in quae profecto ascribuntur congruae dioecesium divisiones novarumque constitutiones, quibus et pastoralis Episcoporum cura aptius in particularibus Ecclesiis exerceatur et «populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur» (Chr. Dom., 22). Hac de causa Episcopus Crucismogiensis, consulta Conferentia Episcopali Brasiliensi, nuper non dubitavit Apostolicae huic Sedi proponere ut, quadam detracta portione Ecclesiae suae, nova illic conderetur dioecesis. Nunc igitur Nos, cum constet eidem optato assentiri Venerabilem Fratrem Carmelum Rocco, Archiepiscopum titulo Iustinianopolitanum in Galatia et in Brasilia Apostolicum Nuntium, idemque consilium probari Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositis, necnon in votis eorum esse quorum interest vel interesse censetur, de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae per has Litteras ea statuimus atque iubemus quae sequuntur. A dioecesi Crucismogiensi omnia distrahimus loca, quibus constat municipium vulgo « Guarulhos », ex iisque novam dioecesim Guaruliensem appellandam condimus iisdemque finibus circumscribimus talis municipii propriis, collocantes in urbe vulgo Guarulhos novae dioecesis episcopalem sedem, dum templum in honorem Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis Deo dicatum ibi exstans Nos pro cathedrali templo, donec novum exstruatur, designamus, ita ut ad tempus iisdem fruatur privilegiis ac insignibus ceterorum eiusdem ordinis templorum. Item Episcopo pro tempore particularis Ecclesiae nunc constitutae tum iura honoresque tribuimus tum onera officiaque imponimus, quibus ceteri augentur et ligantur Episcopi eodem munere fungentes. Istum autem Episcopum, cuius quidem dioecesis suffraganea erit archidioecesi Sancti Pauli in Brasilia, huius ipsius Archiepiscopi metropolitico iuri subicimus. Instituendum etiam decernimus cathedrale Capitulum ad morem illic vigentem et ad normas quae suo tempore per aliud decretum edentur ; at simul praescribimus ut interea pro Capituli Canonicis ibi Consultores dioecesani adsint secundum ius electi. Mandamus ut novae dioecesis mensa episcopalis constet emolumentis Curiae et stipibus fidelium iustaque portione sibi obventura e bonorum dioecesis Crucismogiensis divisione iuxta can. 1500 C.I.C. accuranda. In iis, quae ad aedificandum Seminarium dioecesanum aut ad sacerdotalem tironum educationem et institutionem attinent, tum sacri canones serventur iuris communis tum normae Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » tum etiam quae sunt a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica suo tempore editae. Iubemus praeterea ut selecti sacrorum alumni disciplinis philosophicis et theologicis instruendi ad Pontificium Collegium Pium Brasilianum mittantur in Urbe situm. Constitutione Guaruliensis dioecesis ita effecta, hoc de clero statuimus, ut idcirco sacerdotes adscripti eidem Ecclesiae censeantur, cuius intra fines ecclesiasticum habent officium vel beneficium ; ceteri vero clerici necnon Seminarii alumni ei addicantur Ecclesiae, in cuius circumscriptione legitimum habent domicilium. De regimine Ecclesiae hodie conditae, de administratione, de eligendo Vicario Capitulari sede vacante, deque aliis id genus, ea serventur quae sunt in iure canonico statuta. Mandamus denique ut actorum documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles aut etiam ad bona temporalia pertinent, a Curia Crucismogiensi ad Curiam Guaruliensem transmittantur, ut in tabulario ibi condendo religiose serventur. Quae hisce Litteris Nos decrevimus, ea exsequatur Venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, a Nobis deputatus debitisque instructus facultatibus una cum libertate talis officii subdelegandi alii viro in ecclesiastica dignitate constituto, salvo utcumque officio curandi ut, exaratis actorum documentis, certa veraque singulorum exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis celeriter mittantur. Has porro Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 6, pp. 447-449

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana