The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AMERICA LATINA ATQUE FOEDERATAE CIVITATES MEXICANAE*

EXARCHATUS APOSTOLICUS PRO FIDELIBUS RITUS ARMENII
IN OMNIBUS DICIONIBUS AMERICAE LATINAE ATQUE FOEDERATARUM
 CIVITATUM MEXICANARUM COMMORANTIBUS CONSTITUITUR

 

Armeniorum fidelium coetum per omnes Americae Latinae diciones atque in Mexico commorantium, eorum scilicet qui decursu temporum ob diversas vicissitudines, propriis relictis regionibus, ad novam sedem residentiae et operis inveniendam Americam Latinam petierunt, incrementa cepisse libenti animo accepimus ; qua re opportunum visum est eorum omnium precibus concedere, qui ut ab Apostolica Sede peculiaris Exarchatus Apostolicus conderetur petierunt. Ex sententia igitur sive Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus praeponuntur, sive Venerabilis Fratris Hemaiagh Petri XVII, Patriarchae Ciliciae Armeniorum, eiusque Synodi, sive denique uniuscuiusque cuius interest, Nos, re bene considerata, suprema Nostra potestate qua pollemus Exarchatum Apostolicum pro fidelibus ritus Armenii per omnes diciones Americae Latinae atque Foederatarum Civitatum Mexicanarum commorantibus condimus. Suademus praeterea ut Consultores exarchales eligantur qui, una cum Syncello, Praesuli in gerendis negotiis assistant. Mensam exarchalem constituent sive pecuniae a fidelibus sponte oblatae, sive paroeciarum tributa, sive bonorum reditus ad exarchatum sequenti tempore obvenientium, nec non subsidia a Sacra Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus et a Patriarchatus administratione in ipso initio largienda. De pueris autem adulescentibus, qui ad sacerdotium Dei instinctu vocentur, statuimus ut ad Seminarium minus ritus Armenii in loco erigendum mittantur, ut rite instituantur et sacerdotio initientur. Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus ; contrariis quibuslibet nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 1, pp. 5-6

 

Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 

top